Diuisiones de hereditatibus quas comparauimus de Citello et de sua muliere

Cartulário:

Nº Documento: 
0109
Fólio: 
52r-52v
Data do documento
Nota: 

Documento sem data. Deve ser pouco posterior a 21 de Setembro de 1023, data em que o abade Tudeíldo e o seu convento compram a Citello Iben Alazate os bens que agora são referidos (cfr. doc. 144).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Diuisiones facimus de hereditatibus quas comparauimus de Citello Iben Alazate et de sua muliere nomine Ermegodo incet de suis filiis in uilla Seueri et Quintanela et comparamus eas hereditates ego eum Tudeildus abba una pariter cum fratribus nostris et fuerunt ipsas hereditates de Manualdo Froilaz et de Sisilli qui fuerunt parentes de ipsa Ermego[do] et sic uendiderunt nobis illam integram sic de parentela quam etiam et de comparentela per suos terminos antiquos tanquam in nostra carta resonat et est suo termino pliga ad illam eiram ante portam de illo monasterio et uadit in prono per illo liniolo qui est iuxta illum ortum de monasterio in medio illo liniolo stat ibi castinieiro medio nostro et medio de monasterio et inde uisu ad illum arrugio et trocit per illam carrariam antiquam et pliga ad illa portellina et de illa portellina a uisu usque fere in illo fontano ubi fuit illa sesica de illo molino per ibi conclaudit ad partem monasterii exinde de ipso arrugio maior et de ipsa portellina ubi est illa carraria noua usque ferit in termino de Nugaria est de uilla Quintanella integro nostro et de domna Matilli usque ferit in termino de Palaciolo et ipso agro qui dicent curra leuasse de caput de illa eira de uiso de cabo de Sipiato de illo orto et inde in directo ad illum portum de illo arrugio ad caput de illa uarzena que est trans ipsum arrugium ubi dicent uiniola et inde ad uisu medio de monasterio et medio nostro et de Matilli et inde ad caput de illa uarzenella de uinio trans ipso arrugio uadit per illa costa per illo uallato mediano ad illum castiniarium qui stat in illa portella et tornat in prono ad aliam carrariam couam antiquam quod iam desursum nominauimus. De isto quod concludimus medio nostrum et medio de monasterio et caput de illa uarzenela et quomodo artorna per ubi iam diximus ad illam eiram ante portam de illo monasterio et exinde ad suso totum integrum nostrum et de Matilli usque ferit in termino de Silua Scura exceptis cortina que est de monasterio et habet iacentiam in illa costa super illo pumare ad radicem de illo monte super casa de Citello de contra parte Seuarelli et de alia parte leuat se de illa eira et uadit in festo per illum sipiatum ubi stat illa ficaria et conclaudit illa cortina pro ad parte monasterii et inde ad carral antiqua que est super illum pomar de monasterio et uadit per ibi fuit uallatelinum factum inter Azerito et illo pomare de monasterio inter illas penellas et troce ibi ipso arrugio et tras ipso arrugio per illo uallato super casal de Gualtario et ferit in illa serica de illo molino ubi in primo diximus et de illas penellas inter Azerita et pumar de monasterio et inde a suso nostro integro usque illas aquas nascent et illo agro quod dicent agro malo inter ualle Genestosa et casal de Gualtario nostro integro ubi dicent Armello medio est nostro et medio de monasterio exinde a suso usque ferit in uentosino nostro integro per ibi delimatauerunt et coram testibus determinarunt nostros uenditores quod sursum resonat in faciem de presens qui hic fuerunt.
Randulfus presbiter, — frater Mauran, — frater Letiuigo, — frater Lucidio, — Sesnandus Gondesindiz.
Ansemondo scripsit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.