Testamentum de hereditate que est in Seuer quam Matilli testata est simul cum uilla Castellanos

Cartulário:

Nº Documento: 
0121
Fólio: 
58v-59r
Data do documento
Ano: 
1019
Mês: 
2
Dia: 
28
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Dominis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosisque martiribus sanctisque Sancti Saluatoris et Sancti Vincentii et sanctorum Petri et Pauli quorum baselice cernitur in loco predicto Vaccariza subtus mons nuncupato Buzacco secus riuulo discurrente Mondeco suburbio Colimbriense quos patrones habere uellimus et propagatorem uel intercessorem apud pium redemptorem desideremus cor pandimus famula uestra uel ancilla uestra uel ancillarum Domini ancilla Matilli cum peccaminum nostrorum mole depressos non usquequaque disperatione deicimur que etiam conscientie reatui nostro criminis sepe paueximus ut per uos tam Domini sanctissimus martirum reconciliare mereamur ad Dominum et quia scriptum est: "Vouete et reedite Domino Deo uestro"(b) et ideo nos cum omni affectu mentis atque operis ipsam nostram deuotionem adimplendo procuramus quod plurimis annis cogitamus modo adimpleuimus ideo nos superius nominati Matilli placuit mihi sana mente integroque consilio mente perfecta pacisque uoluntas ut adimplere lex quod gloriosi principes nostri constituerunt una cum ortodoxis uiris illustris presago spes plene cale rectis proculdubio declararunt de hereditate ad proprinquis extraneis uel unus quislibet personis ut unusquisque de rebus suis cuiuslibet personis cum omni robore et perfecta firmitate habere tradere liceat et ideo pertimescentis diem iudicii magni rex repentine mors sub occasione in nobis deueniat placuit nobis ut faceremus ad ipsum locum et sanctorum altariorum iam superius nominati et ad ipsum abbatem Todegildum et ad fratres qui sub eius regimine sunt in ipso loco cartulam testamenti series benefacti de hereditate nostra propria quam habemus de auis nostris uel parentibus diue memorieque quam nunc habemus in uilla quam uocitant Seuer et in loco predicto quam(c) uocitant illa Quintanella et est subtus monte Zeureiro secus riuulo Vauga territorio Portugalensi. Damus ipsas hereditates ad ipsos martires iam supranominatos et uobis abbati uel fratribus uestris pro remedio anime nostre siue de parentela nostra et adicimus uobis ibidem uillam aliam quam(d) uocitant illam Castellanos cum suos sautos et omnia que ad prestitum est hominis in Calambria quam teneo compadrada de mea germana Exemena et aliam rationem de filiis de Gontina que transmutauimus in Pessegario pro illa de Seueri et post hec comparauimus illam de illos de Seueri pro remedio anime nostre deseruiant ipso monasterio deseruiat ingenuas sicut iam supradiximus iure monasterii huius pertranseat. Siquis tamen quod fieri minime credimus et indubitanter tenemus quod aliquis homo uenerit uel uenire conauerit contra hunc nostrum factum ad irrumpendum uel infringendum de propinquis uel de extraneis uel quilibet homo in primis que Domini sunt sit excommunicatus ab omni cetu christianorum et cum Iuda traditore habeat participium in eterna dampnatione et a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi sit extraneus ita et corpus eius non suscipiat terra sed maledicant ei qui maledicunt diei ipsum quod ausum fuerit contaminare aut inuellere quadruplum uobis componat et pariet post parte iudicum auri talentum et hunc nostrum factum plenam habeat firmitatem. Nodum die quod erit II.e Kalendas Marcias Era L.a VII.a post peracta millesima(e). Matilli in hanc cartam manus roborauimus.
Sindinus Manualdiz ts., — Goesteo Leuuegildiz ts., — Froila Manualdiz conf., — Froiulfo conf., — Enego Gunsaluiz conf., — Eita Vermuiz conf., — Arias Froiulfo conf., — Cidelo Alazag conf., — Ranemiro ts., — Froiulfo Vimariz ts., — Vermudus ts.

Aparato: 

(a) A expressão nota Castellanos testamentum Vaccaricie está na margem esquerda, mas em letra coeva. — (b) Psal. 75, 12: "Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili". — (c) Palavra adicionada na entrelinha. — (d) O a encontra-se adicionado na entrelinha. — (e) A expressão post peracta millesima encontra-se adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.