Intentio abbatis domni Zoleima et de Pelagio Suariz de Vertedoiro in Arazede

Cartulário:

Nº Documento: 
0108
Fólio: 
51r-52r
Data do documento
Ano: 
1099
Mês: 
9
Dia: 
15
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Dubium quidem non est sed multis manet atque notissimum in ueritate orta fuit intentio inter Pelagium Sudariz et abbatem domnum Zoleimam super illam hereditatem de Anazeti dicente Pelagio Suariz qui erat alcaide in uoce de illo comite domni Henrici qui erat regalenga pro ad parte laicale et ille abbas Zoleima dicente sua uoce qui erat testamentum de illo monasterio de Vacariza et mandarunt illam persquerere et exquisierunt sabetores et priores qui ibi fuerunt qui erat ueritate de illo monasterio suo testamento quia sicut obiurgauit aluazil domnus Sisnandus et uiderunt bene illud concilium totum de Monte Maiore ubi erant multorum filiorum bene natorum et iudicauit ille iudex Vdarius Martiniz quod iurasset ille abbas cum V.e bonis hominibus quia erat sua ueritate de illo monasterio sicut et iurauit cum Ihoanne Godiniz et Olidi Belidiz et Zoleima Louegildiz et Vermudus Tuiniz et Pelagio Fromarigiz sicut et iurauit in Sancto Michaele de Monte Maiore contra Portam Solis. Et per tale actio obinde ego Pelagius Sudariz placitum uel demissionem facio uobis abbati domno Zoleima nodum die quod erit XVII Kalendas Octobris Era M.a C.a XXXVII.a pro parte de illa hereditate que fuit determinata per terminum quem dicunt uertedorio per illa ualle et inde uadit ad illam mamulam de illa Murteira uadit ad illam stradam maiorem que uadit pro ad Cantoniede ita ut de hodie die uel tempore seculorum non calumpniemus uos pro illa hereditate non nos non ullus homo in nostra uoce non per me non per potestatem non per ullam artem immittente et saloni aut maiorinum aut potestas qui illam terram imperauerit et illam hereditatem calumpniauerint in primis fiat excommunicatus et corporis Domini sit separatus et cum Iuda traditore habeat partem in eterna dampnatione et sciat anathematus et hoc nostrum factum fiat inruptus sed semper habeat roborem et firmitatem. Ego Pelagius Suariz uobis domno abbati Zoleima in hoc placito uel dimissionem manum meam roboro †.
Qui presentes fuerunt: quod sursum minuimus ibi adicies parte illam uillam contra illa ecclesia et de alia parte ad Escarauelianes et super nomine Peidella.
Pro testibus: domnus Zalama Paaiz quos uidit, — Brandia Balisteiro quos uidit, — Guizoi Songemiriz ts., — Dauid ts., — Alfonsus Muniz ts., — Pelagius Petriz ts., — Alfonsus Pelagiz ts., — Floride Godiniz ts., — Aluitus Sindiniz ts.
Gondesindus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.