Confirmatio et integritas passalium de ecclesia Sancti Martini de Sarleo

Cartulário:

Nº Documento: 
0103
Fólio: 
49v
Data do documento
Ano: 
1106
Mês: 
2
Nota: 

O volumen I do L. P. data este documento de 1076, pois o seu editor leu Era M.ª C.ª XIIII.ª e não Era M.ª C.ª X.ᵛ IIII.ª.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 31, or. vis. trans.

In Dei nomine. Nos hereditatores de uilla Sarleo scilicet Gundisaluus Soariz et Menendus Oseuiz et alius Gundisaluus Suariz atque Erus Suariz qui usque hodie tenuimus passales de ecclesia Sancti Martini inter nos modo placet nobis omnibus prenominatis ut reintegraremus illam illam ecclesiam de octuaginta et IIII.or passibus per omnem circuitum ut sint semper ad profectum eiusdem ecclesie et clerico ibi commoranti cunctis temporibus pro remissione nostrorum peccatorum et pro amore Sancti Martini si uero ex hinc aliqui ex nobis supranominatis uoluerimus hos passales ab illa ecclesia iure abstollere et hoc factum infringere ut pariat CCC soldos illo clerico qui ibi moratus fuerit uel qui suam uocem pulsauerit de parte de illo episcopo et insuper incidat in pristinam excommunicationem. Facta reintegrationis carta mense Februario Era M.a C.a X.v.a IIII.a. Nos omnes pren[omi]nati hanc cartam coram idoneos testes roborauimus † † † †.
Martinus prior conf., — Frogia abba conf., — Ihoannes presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Menendus archidiaconus conf., — Gundisaluus diaconus conf., — Fernandus Gunsaluiz ts., — Fernandus Ermigiz ts., — Gunsaluus Gutierriz ts., — Pelagius Ezarkiz ts.
Iulianus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.