Testamentum de Aqualada et eius ecclesie que testate sunt ad locum Sancti Saluatoris

Cartulário:

Nº Documento: 
0111
Fólio: 
53r-53v
Data do documento
Ano: 
957
Mês: 
10
Dia: 
14
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In honorem Domini Nostri Ihesu Christi et sanctorum apostolorum et Sancti Saluatoris et sanctorum martirum tuorum pignera qui in eodem loco sunt recondita in loco nominato Sperandei territorio Visense. Ego famula Dei Inderquina qui et Palla cum peccatorum meorum mole depressa in spe fiduciaque sanctorum martiris respiro ad usquequaque disperatione deicior qui etiam teste co[n]scientia r[e]atui meo criminis sepe pauesco ut per uos tamen sanctorum apostolorum reconciliari merear a Domino Deo Nostro et quia sc[ri]ptum est: "Vouete et reddite Domino Deo uero"(a) et ideo ego cum omni affectu mentis atque operis ipsam meam deuotionem adimplendo procuro ut de munuscula mea aliquantulum munus ex uoto proprio procuro conferre sicut enim legimus instituta sententia quomodo principes nostri constituerunt quomodo accesserunt una cum orthodoxis uiris illustris presago spiritu pleni calle rectis proculdubio declararunt de hereditate propinquis seu neptis uel extraneis aut cuiuslibet persone ut unusquisque de rebus suis in omni robore perpetua firmitate habere tradere licet. Ego exigua famula Dei Inderquina qui et Palla placuit mihi sano animo integra mente per recto pacisque uoluntas ut facerem ad ipsius loci Sancti Saluatoris textum scripture testamenti ideo offero pro remedio anime mee suburbio Colimbrie uilla mea propria Aqualada cum sua ecclesia uocabulo Sancti Martini cum omnibus aprestationibus suis: cortes cum casas, hortales, uineas, pumiferas, aquis aquarum, sesigas molinarum, terras ruptas uel inruptas, exitus montium per ubique determinauimus ab integro concedo et diuidit ipsa uilla cum uilla Barriolo per illa lomba inter ambas illas stratas et torna in cubito sinistro ad partem Occidentem per lomba usque in riuulo Certoma et trouce illum riuulum Certoma usque ad illam contestam terrenam que diuidit inter uillam Vluariam et pergit usque ad montem et ferit in illa mamola que diuidit cum uilla Sangalios et torna a parte Oriente a rippa riuulo Certoma ad illa contesta et troce ibi riuulum et perge per sistum per illas uarzenas directum usque ad illum marcum qui sedet ad radicem montis de Aqualadela et pergit per montis usque nascitur ille riuulus et torna a parte Aquilonis directum per illam ganderam usque in riuulo Aqualada et diuidit cum illa Sancta Eolalia troucit illo riuulo et pergit per lomba usque ad illas stratas. Adicio etiam monasterium de Marnel cum omnibus adiunctionibus suis per nominata Sancta Maria omnia que ad ipsum locum pertinent concedo pro remedio anime mee. Siquis tamen aliquis homo hunc factum nostrum ad infringendum uenerit uel uenire temptauerit in primis sit excommunicatus et extraneus de sancta communione et cum Iuda Domini proditorem habeat partem in dampna secularia et insuper pariet post partem ipsius fratrem monasterii ipsa uilla duplata et uobis perpetim habiturum. Nodum die quod erit II.e Idus Octobris Era DCCCC.a LX.v.a V.a. Ego Inderquina qui et Palla in hac cartula testamenti coram testibus roboraui manu mea †.
Nunus Sarraciniz conf., — Aluitus Lucidi conf., — Oueco Goterriz conf., — Enego Garsie conf., — Gunsaluus Nuniz conf., — Furtunius Garsie conf., — Fromegildo Gunsaluiz conf., — Exemeno Diaz conf., — Didacus Teliz conf., — Vermudus Sarraziniz conf., — Sanctius rex conf.
Felix diaconus notuit.

Aparato: 

(a) Psal. 75, 12: "Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.