Carta uenditionis de sexta parte ipsius uille que uocatur Preuedes

Cartulário:

Nº Documento: 
0100
Fólio: 
48r-48v
Data do documento
Ano: 
1119
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 29, cóp. car. séc. XII.

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussi facere ego Froia Ansidiz uobis domno Odorio presbitero et uobis Petro Eriz et uxori uestre Gontine Gontadiz de una mea hereditate quam habui in territorio Colimbrie in loco qui uocatur Preuides scilicet de sexta parte ipsius uille que uocata est Preuides sunt autem termini eius: ex uno latere quomodo diuiditur cum Mortede per uiam que tangit Colimbriam et ferit per uiam que uenit de Mortede et occurrit ad Pedruleam ipsaque uia ferit in a poenta et diuiditur per medium de a poenta cum a Pedrulia et alia parte ferit in Margatina et inde concurrit ad portum de Freiseno inferiore et incurrit per Samison iuxta monte discurrente ad uiam Colimbrianam. Vendidi uobis ip[s]am totam sextam partem supradicte uille cum fontibus et montibus ruptu et pro rumpere pro precio quod a uobis accepi scilicet: L.a soldos denariorum quia tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum ab hoc igitur die sit ipsa hereditas de iure meo abrasa et in uestro tradita atque confirmata. Si uero aliquis de meis propinquis uel de extraneis uenerit qui hoc scriptum confringere temptauerit quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat et domino terre aliud tantum Era M.a C.a L.a VII.a. Ego supranominatus uobis supradictis hanc cartam roboraui et hoc signum † feci.
Qui presentes fuerunt: Menendus Ordoniz ts., — Fromarigo Formarigiz ts., — Suarius Petri ts., — Gunsaluus ts.
Ihoannes notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.