Carta uenditionis de illa herentia quam habuit Petrus Viçosus in Cadima ad Suarium Tyson

Cartulário:

Nº Documento: 
0105
Fólio: 
50r-50v
Data do documento
Ano: 
1142
Mês: 
10
Nota: 

A 25 de Janeiro de 1156 Maria Peres doará em testamento à Sé de Coimbra esta herdade. Cfr. doc. 94.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 40, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussi facere ego Petrus(a) cognamento Vizosus et uxor mea Araguntia tibi Suario Tizon et uxori tue Marie de mea herentia quam habebam in illa uilla de Cadima ex parte patris mei iuxta Cantoniedo quia ibi proxima est. Vendidimus et concessimus uobis totam meam herentiam quam habebam in illa hereditate de Cadima uidelicet quantum inde michi et uxori mee pertinebat cum omnibus terminis suis per ubi potueritis illos et illam inuenire in giro per quattuor partes mundi de se diuisas et cum suo ingressu et regressu et cum suis terris cultis et incultis ruptis et inruptis montibus uallibus aquis et cum quanto intra se continet et concludit pro precio quod de uobis recepimus L.a morabitinos aureos tantum enim nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil in debito remansit. Igitur ab hac die in antea habeatis firmiter illam hereditatem nostram sicut superius sonat et sit a dominio et iure nostro abrasa et uestre potestati tradita et confirmata in secula seculorum et possideatis illam semper tam uos quam posteritas uestra post uos et secundum uoluntatem uestram inde faciatis iure perpetuo. Et si aliquis homo ex nostra parentela uel ab extranea uenerit qui hanc cartam irrumpere aut aliquid ex illa hereditate uel ipsam hereditatem uobis auferre uoluerit quisquis fuerit non habeat licenciam per ulla assertionem sed quantum auferre uoluerit tantum in duplo uobis componat. Nos quoque si illam hereditatem in concilio uobis auctorizare siue defendere et pro parte nostra totum hominem ab ea in ista uoce explere et omnibus modis defendere noluerimus aut non potuerimus tunc simus a iudice constricti quousque componamus eam uobis duplatam et quantum fuerit melioratam et iudici suum iudicatum et insuper hec carta semper habeat plenum uigorem et firmam stabilitatem. Facta est uenditionis carta mense Octobris sub Era M.a C.a LXXX.a. Nos prefati qui hanc cartam iussimus facere coram idoneis testibus quorum nomina inferius sunt scripta nostris propriis manibus roborauimus et signa † † fecimus.
Qui presentes fuerunt: Menendus Arias ts., — Didacus Nuniz ts., — Menendus Pelagii ts., — Gunsaluus Iustiz ts., — Menendus Eriz ts., — Egas Froiaz ts., — Guiam alcaide de Monte Maiore ts., — Ihoannes Ihoanni presbiter ts., — Petrus Gontemiriz affuit, — Martinus Fernandi ts.
Salomon diaconus notuit.

Aparato: 

(a) Segue-se um espaço em branco.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.