Agnitio cuiusdam testamenti ad Vaccariciam

Cartulário:

Nº Documento: 
0134
Fólio: 
66v-67v
Data do documento
Ano: 
1019
Mês: 
12
Dia: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Multis quidem est scitum et non paucis manet incognitum uel declaratum eo quod euit monasterium de Seueri hereditatem de Suario Gundesindiz et de coniuge sua domna Goldrogodro obtinuerunt ipsos dom[i]nos ipsum monasterium dum uixerunt et ad obitum suum fecerunt inde testamentum ad Iacob abba et obtinuit eum ipse Iacob in omni uite sue et ad omni obitum suum relinquit illam casam et illud testamentum in manus de Sandinu Suariz et de suo iermano Gundesindo Suariz quia ipse Iacob non lauabit posteritate qui ipsum monasterium obtinuisset et per talem accionem tornabit illum in manus de ipsos dominos. Illi autem fecerunt inde testamentum ad Gudesteum presbiterum et ad Sandinum diaconum pro remedio animarum illorum simul et parentum eorum qui continuissent illam pro ipso testamendo in uita monastica et non habuissent licentiam uindendi nec donandi non ad principem neque ad pontificem nec ad ullum hominem super faciem terre nisi qui obtinuisset firmiter pro monasterio et omne debitum eius per manus de ipsis dominis et pro ipso testamento et dum uita uixerint ipsos dom[i]nos et filii sui nominati Fernandus Sandiz et Suarius Sandiz obtinuerunt ipsos monacos ipso monasterio sano pro ipso testamento et post obitum de ipsis dominis migrauit Gudesteus presbiter et remansit Sandinus diaconus in illo monasterio et tunc surrexerunt in ipsis temporibus filii perditionis gens ismaelitarum et prenderunt ipsam terram in qua erat illud monasterium ipsam et aliam de Dorio usque in Cordoba et cum eos andante Froila Gundesaluiz et in eius societate ipse Sandinus diaconus in his diebus erat prosapia de ip[s]os dominos forcia conatus de ipsa terra ante ipsa gens hismaelitarum et tunc fecit Sandinus diaconus negligentiam grauiter et inrumpit legaturam que erat conscripta in ipso testamento et uendiuit ipso monast[er]io ad Froilam Gundesaluiz et fecit ei de illo cartam et dedit ei illum testamentum. Modo uero habuit Deus misericordiam et tornauit ipsam terram in manus de(b) et sedente Froila Gundesalui in Monte Maiore non placuit Deo ista set sed superualiauit eum Menendus Lucidi et cedauit illum foras de illo monasterio et de ipsa ciuitate simul et de tota ipsa terra et presit omnem suum ganatum simul et omnes suas scripturas que erant de ipso monasterio et ista placuit Deo ut deuenissent in manus de prosapia de ipsos dominos qui illi ad opus deseruiendo tradiderunt sicut et deuenerunt in manus de Nunno et suos iermanos qui sunt filii Fernandi et nepotes Sandini Suariz. Ita uero accessit illis uoluntas ut dedissent ipso monasterio ad deseruiendum in monasterio de Vaccariza et ad aulam Sancti Saluatoris et Sancti Vincenti leuite sanctorum Petri et Pauli apostolorum et Sancti Martini episcopi et ad Tudeildum abbatem et fratribus suis et ut non habeant ibi licentiam nec uis aliquandiu progenies de Sandino diacono qui illum uendiuit obinde nos Nunus Fredenandiz et Sandinus Fredenandiz pro nobis et pro nostris iermanis(c) facimus textum scripture de ipso monasterio de Seueri ad locum Vaccarize ad aulam de ipsos sanctos uel ad Tudeildum abbatem et fratribus tuis ut firmiter permaneat post parte tui monasterii cum cunctis adiunctionibus suis iure peremni. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit aut uenerimus an nos an filii an nepti nostri aut quilibet homo qui uos pro hoc munusculo inquietare uoluerit tunc pariet uobis qui talia comiserit omnia quod desursum resonat duplatum uel quantum a uobis fuerit melioratum et insuper Dei maledictionem ipse sustineat et portas inferni possideat et cum Iuda Dei traditore partem habeat in eterna dampnatione et post parte iudidicum pariat auri talentum unum et hoc factum nostrum plenam habeat firmitatem. Facta scriptura firmitatis IIII.o Nonas Decembris Era L.a VII.a post peracta millesima. Nunus Fredenandiz et Sandinus Fredenandiz in nostra uice et de nostras iermanas manus nostras roborauimus † †.
Nunus Fernandiz a me facta manu mea conf., — Sandinus Fernandiz a me facta manu mea conf., — Pelagius Pelaiz conf., — Euenandus Ebegulfiz(d) conf., — Ascarigus diaconus conf., — Saluador presbiter conf., — Dulcidus presbiter conf., — Florentius presbiter conf., — Ihoannes Iben Selete conf., — Dauid presbiter conf., — Guntemirus presbiter conf., — Arianus presbiter conf., — Sisnandus presbiter conf., — Ihoannes presbiter conf., — Ihoannes Gunsaluiz conf., — Gundesindus Sentariz conf.
Sandinvs Fredenandiz ad me facta manv mea confirmo.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas da mesma época, desde ad. — (b) Segue-se um espaço em branco. — (c) Seguem-se três linhas e meia em branco. — (d) O segundo e encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.