Testamentum Recemondi quod testatus est ad Vacarizam de uilla Polpeliares

Cartulário:

Nº Documento: 
0132
Fólio: 
65v-66v
Data do documento
Ano: 
1047
Mês: 
10
Dia: 
12
Nota: 

Dia 12 ou 13. Cfr. nota ao documento 130.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 130 (= Cópia B).

(a) In eologita Christe Trinitas benedicta uiuideque ex priscarum erenicarum que Pater in Filio et Filius in Patre premismiscue etenim et ambobus Spiritus Sanctus prodiens infinita tanquam diuise sed semper unite cuius est uera trinitas inextimabilis bonitas eterna et uera caritas multis modis inennarrabilis bonis uiuens et potens tempore seculorum neque finiendi seculi amen. Illuminator atque sanctorum omnium reparator Christe Emanuel qui dixisti de tenebris lumen splendescere ad illuminationem scientie claritatis tue et qui post cuncta eximio tempore paras opera et qui pollicitum esse dixisti seruum aut ancillam uel domini parare. Ego Domine famulus tuus Recemundus prolix Maurele et Baselisse quod in hoc recolens et in corde meo considerans ego Domine famulus tuus Recemondo placuit michi sub tuo et in tuo amore Christe et timore ut de omne re mea uel de hereditate mea in domo Domini oferre pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum tam etiam me ipsum qui pollicito implebo Domino Deo uotum. Ego in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti apostolis almis uirginibus sacris Sancti Martini episcopi et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et quorum inter eos principatum tenent Sancti Vincenti leuite cum esse dinoscitur in uilla Vaccariza subtus alpe Buzaco secus amnis Mondeci territorio Montimaioris adicimus ibidem Domine ad ipsius sacrosanctum et uenerabile templum qui sunt pro uelamine seruorum uel ancillarum Deo de seruitio medietatem de ecclesia que sita est in uilla Foramontanos(b) uocabulo Sancte Marie cum medietate de mea hereditate de uilla Volpeliares sicut illa habet pro precio et cartas et de Iuliani quantum obtinui per meas cartas et in Villar quantum in meas cartas resonat et in uilla Nigrellos quantum obtinuit per meas cartas medietatem integram in ripa Vauga in Marnel ubi dicent Arraualde quantum in meas cartas sonat integro in Lauri hereditas que fuit de Bellide sicut in meas cartas resonat. In Ausela hereditatem que fuit de Bellith sicut in mea carta resonat et in uilla Alaueiro meam rationem sicut in meas cartas resonat; in uilla Iliauo quantum in meas cartas resonat; et(c) in ripa de Agada in uilla Trarauquela quantum in meas cartas continet; in uilla Recardanes Sanctus Michael que fuit de Indura presbitero et hereditas que fuit de Tanoi secundum in meas cartas resonat et in uilla Carbaliaes(d) ecclesiam uocabulo Sancto Martino ubi dicent Rio de Molinos sicut illam obtinui per meas cartas et testamentum; et in uilla Antolini et Nesperaria quantum in meas cartas resonat; et in uilla Ferrariolos et Castro quantum in meas cartas resonat et ibi Recardanes(e) lareas et cortinas que michi dedit Offilo et Zalama et Petrus Ihoaniz et hereditatem de magistro Zalama integra damus atque concedimus ipsos quos nominamus de ripa Vauga usque Agada integro ubicumque illos potueritis inuenire et damus de ipso que nominamus inter Durio et Vauga damus medietatem et habet iacentiam ubi prius diximus subtus alpe Castro Petroso secus Volpeliares territorio Portugalensi prope litore maris. Damus illam cum suis prestationibus que in se obtinet: casas, quintanales, seu domum edificii, pumares, ameixenales, figales, sautos, uineas uel deuesas, terras ruptas etiam et barbaras, pratos atque pasculibus, aquas cum suis aductibus, exitus montium, sessicas mulinarum et omnia quicquid ibidem ad prestitum hominis est et omnia repentium uel animantium in ordine ministerio ecclesie uestimentum uero sacerdotale atque diachonalem, casulas, amictus uero et uestes de polegia ex quo illos et libros ecclesiasticos: antiphonale, psalterium, orationum cognitum, manualium, precus, regula, signum metalli mirifice sonantis, campanam, calicem argenteum, patenam argenteam et scalam argenteam et libros de sapientia et omnia que adhuc cum Dei adiutorio augmentare potuerimus ad aulam Dei concedo et ibi adicimus. Si ego discessero ante fratrem meum Dona quod eo et ille se informe in foro meo sicut sum ego et uobis Donno et Petro Floride abba et Florides ambobus et Aluitus presbiter prepositus uester et congregatione Vaccariza sub ea uidelicet ratione seruata ut in uita uestra obiurgetis et post obitum uero uestrum quicquid hic habitauerint sup uestra benedictione habeant et possideant et omnes indigeni adueni pupilli pauperes, orphani qui hereditates non habent habeant et possideant ita uno moneo ut nemo presumere et ita eos tamen discusse firmiter state ut in illorum hereditans fiant potestate. Et si aliquis homo ex propinquis nostris iermanis, suprinis, filiis neptis qui ad hunc nostrum factum irrumpere aduenerit uel ueniri te[m]ptauerit ueniat super eos ira Dei et romphea celestis et uorax inferni baratri et insuper tunc infera pariet ipsum quod contigerit duplatum et ad iudicem qui illam terram imperauerit aliud tantum. Facte sunt series testamenti nodum die quod erit III.o Idus Octobris. Era nobi[e]sdena, bisdena, terdena, quaterdena, quinquiesdena, sexdena, sexciepsdena, occiesdena V.a super decies centena regnante domno Fernando rege. Ego Recemundus prolix Maurele et Baselissa quod uoluit ad redigendum cognoui in hac serie testamenti manum mea confirmo †.
Qui presentes fuerunt: Ermigius Gunsaluiz manu mea conf., — Gunsaluus Venegas manu mea conf., — Ero Gunsaluiz manu mea conf., — Suarius Gunsaluiz manu mea conf., — Sandemirus Luzi quos uidi manu mea conf., — Fredenandus Didaci quos uidi manu mea conf., — Fromarigo Saze manu mea confirmo, — Dona Deo manu mea conf., — Fafila ts., — Vermudus Veilaz ts., — Gauinio ts., — Pelagius Gunsaluiz conf., — Gidemiro ts., — Vidragildo ts., — Idila ts., — Tedulfus ts., — Arialdus presbiter ts., — Gaamaio presbiter conf., — Areda ts., — Domna D[e]o Fredoiz ts., — Cidi Aderedici ts., — Godinus Midiz ts., — Godesteo ts., — Dom Vidragildo ts.
Onor[i]cus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica encontra-se em letra diferente, mas coeva, desde de. — (b) Na margem esquerda, em letra posterior: [d]e medietate [e]clesie que sita est [in] uilla Fora[m]ontanos. — (c) Na margem direita, em letra posterior: Agada. — (d) Na margem direita, em letra posterior: in uilla Carbaliaes eclesiam uocabulo Sancto Martino. — (e) Na margem direita, em letra posterior: Recardanes.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.