Testamentum de uilla que dicitur Orta quam testauit donus Sisnandus sedi Sancte Marie

Cartulário:

Nº Documento: 
0101
Fólio: 
48v-49r
Data do documento
Ano: 
1086
Mês: 
3
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Esta doação é falsa, porque Horta já pertencia ao mosteiro da Vacariça em 1064 (cfr. L. P., doc. 73, e D. C., doc. 444). Além do preâmbulo histórico, usa termos como "barones", "uassalos" e "septuplum", que já a tornam suspeita. Deve ter sido forjada pela Sé, à qual o mosteiro da Vacariça foi doado pelo conde D. Raimundo em 13 de Novembro de 1094 (cfr. L. P., doc. 82). Sobre a suspeição deste diploma (cfr. Gérard Pradalié, Les faux de la cathédrale…, p. 86).

In Era M.a C.a II.a quam testauit aluazir(a) domnus Sisnandus(b) sedi Sancte Marie. In Dei nomine et eius misericordia sic intrauit rex domnus Fernandus cui sit beata requies hic in ciuitate Colimbria et prendiuit eam ad tribum hismaeles per sua spata cum adiutorio Domini regis celestis et constituit in ea ciuitate Colimbria custodiat illam Deus principem fidelem suum domnum Sisenandum, exaltet illum Deus, in illis autem diebus eo ibi morante cum suos barones et cum suos uasallos et fideles iussit illis ut apprehendissent unusquisque uillas ad populandum et edificandum cum Dei adiutorio sicut et fecerunt ut sint ibi in hereditatem tam illis quam etiam filiis uel nepotibus suis usque in sempiternum et in ipsis temporibus adprehendiuit ille dux domnus Sisnandus uillam quam uocitant Orta inmisit autem Dominus Deus in corde suo et in animam suam timorem omnium peccatorum suorum et metum diem iudicii ut adtestasset ipsam uillam Ortam ad cimiterium et baselice Sancti Vincenti que est sita in uilla que uocitant Vaccariza et aliorum Sanctorum multorum sicut et fecit et ad abbatem domnum Aluitum qui ibi erat remorante cum monachis et fratribus sub ordinem sancte regule uel confessionis. Obinde ergo domnus Sisnandus cui Dominus saluetur placui mihi pro bone pacis uoluntate ut facerem textum(c) scripture firmitatis ad ipsum locum Sancti Vincenti Sancti Saluatoris Sancte Marie Virginis Genitricis Domini Nostri Ihesu Christi Sancti Petri apostoli Sancti Iacobi apostoli Sancti Martini episcopi confessoris Christi et omnium sanctorum qui ibi conditi sunt de ipsa uilla quos uocitant Orta ut habeant et possideant fratres et sorores qui ipsum locum sanctum obtinuerint et uitam sanctam perseuerauerint. Dono atque concedo ipsam uillam iam superius nominatam ad ipsum locum Sancti Vincenti cum omnes suas prestationes quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est pro remedio peccatorum meorum et pro tolerantia fratrum uel sororum qui uitam sanctam perseuerauerint ut per uos Sancti Dei merear introire in uilla sanctorum uel regna celorum et in diem iudicii cum a dextris uenientibus ueniam et auditum malum non audiam neque timeam sed audiam illam uocem Dominicam dicentem "Venite benedicti Patris mei possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi"(d) quare quia dedistis et dedi uobis. Et habet iacentiam ipsam uilla subtus mons Muzacco territorio Colimbriense discurrente riuulo Certume et diuidet cum uillis que sunt in giro hic sunt nominatas: ad partem Aquilonis cum uilla Oles; ad partem Meridiei Arinios et ad partem Orientis ipsum flumen Certuma et ad partem solis occasus Villarinum. Et qui hunc factum nostrum irrumpere uoluerit de propinquis uel extraneis quod pro anima mea remedium facere procuraui ex uoto proprio quisquis ille fuerit in primis sit excommunicatus ab omni ecclesia catholica et segregatus a corpore et sanguine Redemptoris et cum Iuda Domini proditore heredes effectus baratri penam iugiter permaneat mancipatus et quantum inde usurpare uoluerit septuplum componat per se ueritatis iudicio et hec firma perpetim permaneat testamenti scriptio. Notum die quod erit VIII.o Kalendas Aprilis Era M.a C.a XXIIII.a. Dux domnus Sisenandus quem Dominus saluet hunc pium uotum humilitatis mee in hac serie testamenti donibus sanctorum manus meas roboraui. Izerac Iben Zoleima quos uidit.
Domnus Paternus Dei gratia episcopus conf., — domnus Dominicus Dei gratia episcopus conf., — domnus Iulianus Dei gratia episcopus conf., — Senior domnus Gundesindus quos uidit, — Pelagius Iben Halafe quos uidit, — Midus Iben Dauiz quos uidit, — Zaccarias Iben Dauid quos uidit, — Zoleman Iben Afra quos uidit, — Pelagius Eriz quos uidit, — Rodericus abba conf., — Citi Dauid conf., — Arias presbiter conf., — Sendamirus presbiter conf., — Petrus presbiter conf.
Erus presbiter qui hanc notuit.
Sisenandvs †.

Aparato: 

(a) A palavra encontra-se adicionada na entrelinha. — (b) O primeiro n encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) Palavra emendada de sextum. — (d) Mat. 25, 34: "Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: "Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.