Testamentum de medietate ecclesie de Foramontanos et medietatis de hereditate quam habeo in Volpeliares ad Vacariciam

Cartulário:

Nº Documento: 
0130
Fólio: 
64r-65r
Data do documento
Ano: 
1047
Mês: 
10
Dia: 
12
Nota: 

Dia 12 ou 13. Os documentos 130 e 132 são cópia um do outro divergindo apenas na data: III.º Idus Octobris e III.º Idus Octobris respectivamente.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Flórido aparece nos documentos 130 e 132 como abade e Alvito como seu prepositus. É de crer que Tudeíldo estivesse ausente ou impossibilitado (cfr. nota ao documento 93).

Vid. etiam o documento 132 (= Cópia C).

(a) In eologita Christe Trinitatis benedicta uiuideque ex priscarum erenigarum que Pater in Filio et Filius in Patre promiscue etenim ex ambobus Spiritus Sanctus prodiens infinita nunquam diuise sed semper unite cuius est uera trinitas et ineximabilis bonitas eterna et uera claritas multis modis innenarrabilis bonis uiuens et potens tempore seculorum nec finiendi seculi amen. Illuminator atque sanctorum omnium reparator Christe Emanuel qui dixisti de tenebris lumen splendescere ad illuminationem scientie claritatis tue et qui post cuncta exiguo tempore paras opera et qui pollicitum esse dixisti seruum aut ancillam uel domini parare. Ego Domine famulus tuus Recemondus prolix Maurele et Baselissa quod in hoc recolens et in corde meo considerans ego Domine famulus tuus Recemundus placuit mihi sub tuo et in tuo amore Christe et timore ut de omne re mea uel de hereditate mea in domo Domini offerre pro remedio animarum auorum meorum uel parentum nostrorum tam etiam ex me ipso qui pollicitus sum inplebo Domino Deo uotum. Ego in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti apostolis almis uirgibinus sacris Sancti Martini episcopi et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et quorum inter eos principatum tenent Sancti Vincenti leuite cum esse dinoscitur in uilla Vaccariza subtus alpe Buzacco secus amnis Mondeco territorio Montis Maioris adicimus ibidem Domine ad ipsius sacrosanctum et uenerabilem templum qui sunt per uelamen seruorum uel ancillarum Deo de seruitio medietatem de ecclesia que sita est in uilla Foramontanos uocabulo Sancte Marie cum medietate de mea hereditate de uilla Bolpeliares sicut illam habeo pro precio et cartas et de Iuliano quantum obtinuit per meas cartas et in Vilar quantum in meas cartas continet in uilla Nigrelos quantum obtinuit per meas cartas medietatem integram in ripa Vauga in Marnel ubi dicent Arraualde quantum in meas cartas resonat et in uilla Iliauo quantum in meas cartas resonat et in ripa de Accata in uilla Tarouquela quantum in meas cartas continet in uilla Recardanes Sanctus Michael cum aiunctionibus suis que fuit de Indura presbitero hereditas que fuit de Tanioi secundum in meas cartulas resonat et in uilla Carualiales ecclesiam uocabulo Sancti Martini ubi dicent Rio de Molinos sicut illam obtinuit per meas cartas et testamentum et in uilla Antolini et Nesperaria quantum in meas cartas resonat et in uilla Ferreirolos et Castro quantum in meas cartas resonat ibi in Recardanes lareas et cortinas que mihi dedit Offilo et Zalama et Petrus Ihoaniz hereditatem de magistro Zalama integra damus atque concedimus in ipso quos nominauimus de Ripa Bona Vauga usque Agata integro ubicumque illum potueritis inuenire et damus de uilla Seixozelo que nobis fuit oblita cum ipsas de primiter meam racionem sicut in mea carta resonat et damus de ipso que nominamus inter Dorium et Vaugam damus medietatem et habet iacentiam ubi prius diximus subtus alpe Castro Pedroso secus alpe Liares terradorio Portugalensi prope littore maris. Damus illam cum suis prestationibus que in se obtinet: casas, quintanales, seu domunculas edificii, pumares ameisenales, sautos, uineas, uel diuersas terras ruptas etiam et barualas pratuis atque pascuis atque cum suis aductibus exitus montium et sesigas molinarum et omnia quicquid ibidem ad prestitum hominis est et nomina repentium uel animantium in ordine ministerio ecclesie uestimentum uero sacerdotalem atque diaconale[m] casulas, amictus uero et uelus de polegia et quid illos et libros ecclesiasticos: antip[h]onale, psalterium, orationum cognitum manualium, precus, regula, signum metalli mirifice sonantis, campana, calicem argenteum cum patena argentea scala argentea et libros de sapientia et omnia que adhuc cum Dei adiutorio augmentare potuero ad aulam Dei concedo et ibi adicimus. Si ego discessero ante fratre meo Dona quid eo et ille se informare in foro meo sicut sum ego et uobis Donno et Patri Florido abbati et Florides ambobus et Aluito presbitero preposito uestro et congregationi cenobii Vaccaricie sub ea uidelicet ratione seruate ut in uita uestra obiurgetis et post obitum uestrum quiquid hic habitauerint sub uestra benedictione habeant et possideant et omnes indigeni adueni pupilli pauperes orphanos qui hereditates non habuerint habeant et possideant ita unum et moneo ut nemo et presumere aut in alia parte transferre uendere uel donare sed in loco predicto seruare et ita eos tamen discurse firmiter state ut in illorum hereditate fiant potestatem. Et si aliquis homo ex propinquis nostris iermanis suprinis filiis uel nepotibus qui hunc factum nostrum infringere uoluerit uel uenire temptauerit ueniat super eum ira Dei et rumpheam celesti et uorax inferni baratri et insuper tune infera pariet ipso contigerit duplatum et ad iudicem qui illam terram imperauerit aliud tantum. Facte sunt series testamenti et nodum die quod erit IIII.o Idus Octobris Era nobisdena bisdena terdena quaterdena quinquiesdena sexdena septiesdena occiesdena V.a supra decies centena regnante domno Fernando rege. Ego Recemondus prolix Maurele et Balessa quo uoluit ad redigendo cognoui in hac serie testamenti manus meas conf. †.
Qui presentes fuerunt: Vidralido ts., — Gauinio ts., — Idila ts., — Godinus ts., — Tudulfo ts., — Arnaldus ts., — Domna Deo Fredoizi ts., — Cidi Adaredici ts., — Godino Midici ts., — Falifa ts., — Fe[r]nandus Olidiz ts., — Vermudus Veilaz ts., — Ego Ermigio Guntadiz manu mea confirmo, — Ego Fromarigo Salice manu mea confirmo, — Domna Deo Maurelici manu mea confirmo, — Pelagius Gunsaluiz manu mea confirmo, — Gundisaluus Venegas manu mea confirmo, — Ero Gunsaluiz manu mea confirmo, — Suarius Gunsaluiz manu mea confirmo, — Deldemiro ts., — Godesteo ts., — Sendamiro quos uidi manu mea conf., — Olidi Mauriguiz ts., — Vidralildo ts.
Sandinus quasi presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas coeva, desde ad.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.