Carta de hereditate quam uendit Gunsaluus Petriz Martino et Petro et uxoribus eorum in Preuedes

Cartulário:

Nº Documento: 
0099
Fólio: 
47v-48r
Data do documento
Ano: 
1122
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 36, cóp. car. séc. XII.

In Dei nomine. Hec est karta uenditionis et firmitudinis quam iussimus facere Gundisaluus Petri et uxor mea Eugenia et ego Martinus et uxor mea Belida uobis Petro Eriz et uxori uestre Gontine Gontadiz de una nostra hereditate propria quam habuimus in territorio Colimbrie in loco qui uocatur Preuedes sunt autem termini eius: ex uno latere quomodo diuiditur cum Mortede per uiam que tangit Colimbriam et ferit per uiam que uenit de Mortede et oritur ad Pedruleam(a) ipsaque uia ferit in apoenta et diuiditur per medium de poenta cum a Pedrulia et alia parte ferit in Margatina et inde concurrit ad portum de Freixeno inferiore et currit per Samison iuxta monte discurrente ad uiam Colimbrianam. Vendidimus uobis ipsam sextam partem tote illius uille supradicte cum fontibus et montibus ruptis et pro rumpere pro precio quod a uobis accepimus scilicet VII morabitinos quia tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum ab hoc die igitur ipsa hereditas sit de iure nostro abrasa et in uestro tradita et confirmata si uero aliquis de meis propinquis uel de extraneis qui hoc scriptum confringere temptauerit quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat et domino terre aliud tantum Era M.a C.a LX.a. Nos supradicti Gunsaluus et uxor mea Eugenia et Martinus et uxor mea Belida hanc cartam iussimus facere uobis Petro Eriz et uxori uestre Gontina Gontadiz et Adorio presbitero in hoc scriptum manus nostras roborauimus et hoc signum † † † † [fecimus].
Qui presentes fuerunt: Martinus ts., — Vermudus ts., — Amnazadi ts., — Midus ts., — Petrus ts., — Odorius ts.
Ihoannes notuit.

Aparato: 

(a) A expressão habeat confirma figura na margem direita, em letra posterior.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.