Testamentum de uilla que uocatur Cidi scilicet medietatem de ea ad Vaccaritiam

Cartulário:

Nº Documento: 
0127
Fólio: 
61v-62v
Data do documento
Ano: 
1041
Mês: 
10
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Cfr. nota ao documento 93.

(a) In eologita Christi trinitas benedicta uiuideque ex priscarum eremitarum que Pater in Filio et Filius in Patre promiscue etenim ex abbobus Spiritus Sanctus prodiens infinita nunquam diuise sed semper unita cuius est uera unitas et inextimabilis bonitas eterna et uera caritas multis modis et inennarrabilis bonis uiuens et potens tempore seculorum neque finiendi seculi amen. Illuminator atque sanctorum omnium reparator Emanuel qui dixisti de tenebris lumen splendescere ad illuminationem scie[n]tie claritatis tue et qui dimisse eximie tempore paras opera et qui pollicitum esse dixisti seruum uel domini parare. Ego Domine famulo tuo Sendamiro Lucidi et famula tua Madrona una cum filiis meis quos habui de coniugia mea nomine Gontilli nominibus illis Azarias cognomento Aeita et Gontina nos superius nominati pro remedio animarum nostrarum et nos Azarias et Gontina pro remedio anime matris nostre Gontilli quos in hoc recolens et in hoc confidens et in corde suo considerans ego Domine famulus tuus superius dictus placuit nobis sub tuo et in tuo amore Christi timore ut hereditas uestra in domo Domini offerre pro remedio animarum nostrarum qui pollicitus impleuimus Domino Deo uotum. Ego in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti apostolis almis uirginibus sacris Sancti Martini Sancti Petri Sancte Christine Sancte Eufemie et quorum inter eos principatum tenent Vincenti cum esse in uilla Vaccariza subtus alpe mons Buzaco secus amis Mondeco prope ciuitas Conimbrie adicimus ibidem Domine ad ipsius sacrosanctum et uenerabilem templum qui sunt pro uelamine seruorum uel ancillarum Dei ad istos domos Dei persisterint Deo de seruitio uilla nostra propria quos uocitant uilla Cidi subtus monte Petra Curuella secus alueum Vre prope ciuitas Sancte Marie territorio Portugalis. Adicimus ibidem de ipsa uilla meditatem integram et habuimus illam de comparationibus nostris quas comparauimus de Tedom Ganidiz uilla de Aiubando que pariauit ipse Aiubando ad domnum Teton et ad suam coniugiam domna Lelolia pro placito quando erant imperatores ipsa ciuitas sancta Maria et accepit de nobis unum mulum in tres equas et una adaraga precita in duas equas et una pellis agnina et unus calabbazus crastatus et hereditatem de Andrea pro quo dedimus unam uaccam et una manta malfatana comparata in XV solidos et de fralengo pro qua ded[i]mus unum bouem et de Spanilli et de suo filio Didaco pro qua dedimus unam uaccam et alio precio XV modios et de Gundisindo et de Recemondo et de Odrozia pro qua dedimus duas uaccas istos VII nominatos sic uendiderunt nobis in ipsa uilla totum integrum sic de parentela quam etiam et de comparadela. Damus atque concedimus medietatem de ipsa uilla integra et si aliqua actio euenerit super filios uel nepotibus nostris per iussionem Domini ut semen de eis profecto morituri fuerint et semen de eis non restituerit super faciem nostre qui in ipso monasterio perseuauerint ipsa uilla et alias hereditates et omnia nostra agmina totum integrum habeant et possideant pro remedio anime nostre et ipsius progenie nostre damus uobis atque concedimus ipsam uillam per suis antiquis terminis cum suos exitus ad montes uel regressus ad domus cum quanto in illa potueritis inuenire uel ad prestitum hominis est et adhuc cum Dei adiutorio que in ipsa uilla augmentare potuerimus ad sanctum Vincentium ad aulam Dei concedimus et uobis domno Florido abbati sub eo uidelicet ratione seruata et post obitum uero nostrum ad eos qui in ipso loco sanctissimo fuerint habitantes et monasticam deduxerint uitam habeant et possideant et omnes indigeni et aduene pupilli pauperes orphani ibidem rationem accipiant ita ut moneo ut nemo presumerent in alia parte transferre uindere uel donare sed in hoc loco predicto seruire et ita eos tamen firmiter state ut illorum iure hereditas fiat potestate. Et si aliquis homo ex propinquis nostris suprinis, germanis, filiis uel nepotibus aut qualibet persona hominis qui hunc nostrum factum irrumpere uoluerit uel uenire temptau[er]int ueniat super eos ira Dei et rumfea celestis et uorax inferni baratri ad ipsius omnes qui ad istos sanctos Dei persisterint in iudicio Domini requirant et tandiu lex inquiritur pariat ipso qui contigerit duplato et ad iudicem qui illam terram imperauerit aliud tantum. Facta series testamenti ipsas Kalendas Octobris Era LXX.a VIIII.a superacta millesima regnante domno Fernando rege sub nomine Christi nomine Menindus Nunniz dux. Ego Sendamiro et coniugia mea Matrona et filiis meis Azarias cognomento Aeita et Gontina quod uoluimus ad religendum cognoui in hanc series testamenti manus nostras confirmauimus † † † †. Lucidius filius ipsius Sandamiri manu mea confirmo †.
Arias presbiter confirmo, — Dauid presbiter quos uidi, — Vimara presbiter quos uidi, — Lucidio Lupelliz quos uidi, — Adulfus Iben Zaide quos uidi, — Gundesindo Adulfiz quos uidi, — Ermigio quos uidi, — Aursendo quos uidi, — Toderedo quos uidi, — Selgres quos uidi, — leuite filius Gaudio quos uidi.
Ansemundus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas coeva, desde ad.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.