Testamentum de Cadima ad sedem Sancte Marie de Maria Tizona

Cartulário:

Nº Documento: 
0094
Fólio: 
45v-46r
Data do documento
Ano: 
1156
Mês: 
1
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Maria Peres comprara com seu marido, Soeiro Tição, esta herdade em Outubro de 1142. Cfr. L. P., documento 105.

Ille iusticie operibus feces suorum peccaminum exurit et tabernacula sibi nunquam in celis finienda conquirit qui ecclesias Dei testamento ampliare uel congregationes fidelium de propriis rebus ac facultatibus releuare disponit et licet exigua et uilia in oculis suis uideantur tam in oculis Dei Omnipotentis qui tenum et intentionum cordis scrutator est uerus magna uidentur si hec ipsa bona uoluntate et promto animo offerantur exemplo uidue quam Dominus in euangelio collaudat cum eam in gazofilacium duo era minuta mittentem respiceret dicens uero "dico uobis quia uidua hec pauper plus quam omnes misit nam omnes hi ex habundanti sibi miserunt in munera Dei hec autem ex eo quod illi deest omnem uictum suum quem habuit misit"(a) his igitur atque aliis exemplis accensa ego Maria Petriz et in toto meo arbitrio adhuc posita spontanea uoluntate et gratulabundo animo et nullo aliquo cogente offero et testamenti cartam facio sedi Sancte Marie atque priori eiusdem sedis domno Fernando et omnibus ibidem clericis commorantibus totam illam meam hereditatem que est in illa uilla de Cadima uidelicet illam quam emi de Petro Vizoso cum suis terminis per ubi potuerit illos inuenire in giro per quattuor partes mundi de se diuisas et cum suo ingressu et regressu e cum suis terris cultis et incultis ruptis et inruptis montibus uallibus aquis pascuis et cum quanto intra se continet et concludit. Et hoc facio pro remedio anime mee et mariti mei Suarii Tiron et filiorum nostrorum et ut frater meus Ihoannes presbiter Balsamon habeat medietatem totius fructus predicte hereditatis itaque post obitum meum habeatis firmiter predictam hereditatem in perpetuum. Siquis autem potens uel impotens cuiuscumque persone uel ordinis sit qui hoc institutionis decretum euertere in aliquo uel subtrahere uoluerit iudicio conuictus de propriis rebus id duplicatum iam dicte sedi componat et regie potestati pro illicita temptatione tantundem rependat et quandiu in hac temeritate permanserit cum catholicis participationem non habeat sed Sancte Ecclesie liminibus careat et cum diabolo in ima tartari nisi digna penitencia pungetur pro tanto comisso penas exsoluat. Data et confirmata hec stabilitatis cartula VIII.o Kalendas Februarii Era M.a LX.v.a IIII.a. Ego iam dicta Maria Petriz que hanc testamenti cartulam Deo annuente sedi Sancte Marie et priori domno Fernando omnibus ibidem commorantibus facere iussi coram idoneis testibus roboraui et hoc signum feci †.
Qui presentes fuerunt: Christoforus presbiter adfuit, — Michael presbiter Clementis adfuit, — Ihoannes presbiter Balsamon adfuit, — Ihoannes presbiter Ro adfuit, — Martinus presbiter Sal adfuit, — Petrus Venegas ts., — Martinus Moabi ts., — Pelagius Goesteiz ts., — Fernandus Paaiz ts., — prior domnus Fernandus affuit, Petrus de Mula ts., — Saluatorius Faber ts., — Petrus Caluus ts., — Petrus Menendiz ts., — Pelagius Petriz ts., — Ihoannes Moniz ts., — Petrus presbiter Ihoanni ts.
Martinus diaconus notuit.

Aparato: 

(a) Luc. 21, 2-4: "Vidit autem quandam uiduam pauperculam mittentem illuc minuta duo et dixit: "Vere dico uobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit. Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem uictum suum, quem habebat, misit".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.