Testamentum de uilla Rocas et de Penso in Seuer ad Vaccariciam

Cartulário:

Nº Documento: 
0126
Fólio: 
61r-61v
Data do documento
Ano: 
1002
Mês: 
11
Dia: 
30
Nota: 

No vol. I do L. P. transcreveu-se Era X.ᵃ post millesima. Porém, o se encontra neste cartulário é Era X.ᵛ.ᵃ post millesima. Por isso, este diploma deve datar-se do ano 1002 (Era 1040) e não do ano 972 (Era 1010).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Domnis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosis sanctisque martiribus Sanctique Saluatoris et Sancti Vincentii sanctorum apostolorum Petri et Pauli quorum baselice cernuntur in loco predicto Vaccariza subtus monte nuncupato Buzacco secus riuulo discurrente Mondeco suburbio Colinbriense quos patronos habere uelimus et propagatorem uel intercessorem qui et apud pium Redemptorem desideramus. Ego Goandinus famulus uester uel omnium seruorum Dei seruus Sandinus diaconus cum peccatorum nostrorum mole depressos non usquequaque disperatione deicimus qui etiam conscientie reatui nostro crimini sepe pauescimus ut per uos tam Dominis sanctissimis martiribus reconciliari mereamur a Domino et quia scriptum est: "Vouete et reddite Domino Deo uestro"(b) et ideo nos cum omni affectu mentis atque operis ipsam nostram deuotionem adimplendo procuramus quod per plurimis etiam annis cogitauimus modo adimplemus id Deo nos sub eius omni nati Sandinus diaconus complacuit michi sana mente integroque consilio mente perfecta pacisque uoluntas ut adimpleamus quod gloriosi principes nostri constituerunt una cum ortodoxis uiris illustris presago spiritus plene cale rectis proculdubio declararunt de hereditate a propinquis uel extraneis uel uniuscuiuslibet persone unusquisque de diuersis cuiuslibet persone cum omni robore et perfectione et firmitate habere tradere habet. Et ideo pertimescentes diem iudicii magni nec repena mors sub occasione in nobis deueniat placuit nobis ut faceremus ad ip[s]ius locum et sanctorum altariorum quam superius nominati et ad ipsum abbatem Anderias et fratribus qui sub eius regimine sunt in ipso loco cartulam testamenti series(c) benefactis de monasterio nostro proprio quem ganauimus uel fundamentauimus cum nostro germano Gudesteo presbitero siue memorie quique nunc habemus uel deinceps augmentare potuerimus usque ad obitum nostrum id est subtus monte Zebrario in uilla quam uocitant Rocas monasterio quod uocitant Sancti Saluatoris, Sancti Andree apostoli, Sancti Thome apostoli, Sancti Christofori, Sancte Cristine, Sancte Columbe, Sancte Marie, Sancti Pelagii cuius baselica est fundata in ipso loco cum domus intrinsecus domorum, libros(d), capsas, calices, cruces coronas, uela uel uestimenta ei ut est ornamenta ecclesie cum omnibus adiuntionibus suis quomodo obtinuimus cum nostro germano iam superius nominato et adicimus ad ipsum locum quod testamus uilla que dicent Penso per suos t[er]minos cum omnibus prestationibus suis. Damus ipso monasterio atque testamus pro remedio anime mee et pro anima de meo germano Godesteo presbitero siue memoria ut habeatis eos Sandino in uita mea cobrantie in ipso loco quomodo et alios fratres de ipsa congregatione et ipso nepto meo Godesteo talem partem ut unus ex ipsis fratribus si in uita sancta perseuerauerit parte cum fratribus accipiat et nullis laicis non habeat tributam licentiam in ipso monasterio nisi qui in uita sancta perseuerauerit et bonus fuerit partem accipiat sub regimine ipsos dominos de Vaccariza amodo uel deinceps sub ea tamen uidelicet istam nostram rem facultatem quod resonat in hoc nostro beneficio resonat seruata ut in uita nostra habeamus tolerantiam et post obitum nostrum pro remedio anime nostre ipso monasterio deseruiat ingenuo sicut iam superius diximus iure monasterii uobis pertranseat. Siquis tamen quod fieri minime credimus et indubitanter tenemus quod aliquis homo uenerit uel uenire conauerit contra hunc nostrum factum ad irrumpendum uel infringendum de propinquis uel de extraneis uel de quolibet homine in primis que Domini sunt sit excommunicatus ab omni cetu christianorum et cum Iuda traditore habeat particip[i]um in eterna dampnatione et a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi sit extraneus ita ut corpus eius non suscipiat terra sed maledicant ei qui maledicunt diei qui preparati sunt suscitare Leuietan ipsum quod ausum fuerit contaminare aut inuellere quadruplo componat post partem tunc fieri auri talento V.o et hoc nostrum factum plenam obtineat firmitatem et permanente in uobis perpetuam firmitatem. II.e Kalendas Decembris Era X.v.a post millesima. Godino diacono in hac cartula testamenti manus nostras roboro.
Gundesaluo conf., — Monio Aluariz conf., — Froila Gunsalui conf., — Donan Froiulfiz conf., — Arias Gundiuadiz conf., — Gunsaluo Garsea conf., — Eita Vermudiz conf., — Cidelo Alaza conf., — Salmiro conf., — magister Louegildo ts., — Argirigo ts., — Randili ts., — Quiliamiro ts., — Vermudo ts., — Adileouo ts., — Beiamim conf., — Didago Aluariz conf., — Pelagius Iben Egas conf., — Gundisa[l]uo Iben Egas conf., — Beniamim abba conf., — Cidi Iustiz conf., — Zitariania conf.
Rando notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas coeva, desde in. — (b) Psal. 75, 12: "Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili". — (c) O último s encontra-se adicionado na entrelinha. — (d) Nos testamentos e doações e noutros textos encontram-se várias referências a bibliotecas e livros, por vezes à Bíblia e a livros litúrgicos; por exemplo, nos documentos 9, 10, 36, 38, 56, 119, 130, 132, 142, 147, 153, 338, 447, 454, 514; no documento 142 lê-se ornamenta ecclesie id est librum antiphonalium, librum comitum, librum ordino, sermonum, regula, pasionum de Sancti Asciscli usque Sancto Sebastiano, psalterium, crucem, capsam, casula, deolari, amictum et alua et dalmatica et II orales, calicem argenteum cum sua patena signum de metallo.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.