Carta de territorio quod dedit Martinus Iben Atumati et eius uxor colimbriensi sedi in quo ecclesiam fundauit et illam V[i]llam Nouam

Cartulário:

Nº Documento: 
0087
Fólio: 
42v-43r
Data do documento
Ano: 
1086
Mês: 
7
Dia: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 22, or. vis. trans.

(a) In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Martinus Iben Atumati et uxor sua Munnia Zulemen filia pro amore Dei Beateque Marie omniumque sanctorum pro animabus parentum suorum et pro suis donauerunt Beate Marie sedi ueteri Colimbrie(b) territorium quo ecclesiam fundauimus ex nostris propriis muneribus illis in parte iuuantibus cui territorio eorum iussu nomen imposuimus Villam Nouam adiacentie territorii sunt hec: ex Orientali parte LX.a passales; ex Occidente usque ad fontem qui est in territorium predictum et uilla nomine Scapanes; a Septentone usque ad cacumen montis quod est Cipiis et territorium predictum et mons ille habet usque ad Lotares; a Meridie usque ad illum fontem predictum hoc testamentum scribere iusserunt ita ut si aliqua inmissa persona aut aliquis ex eorum heredibus hoc donum frangere uoluerit aut ullam imponere calumpniam presumpserit amittat hereditatem et cum Datan(c) et Abiron in inferno permaneat et nullum terminum pene sibi imponatur hoc quippe testamentum duplicet et si huic iussui resistit excomunicetur a sumo episcopo id est Deo et ab omni uirtute celesti atque terrestri. Hec ecclesia est edificata in honore Dei Beateque Marie et in honore Beati Ihoannis apostoli et Ihoannis Babtiste cum magna reuerentia et fuit altare benedictum in honore omnium supradictorum IIII.o Idus Iulii dominica die hec carta fuit scripta ipso die existente Adefonso rege, Paterno episcopo, Sisnando consule in Era M.a C.a XXIIII.a hanc cartam scribere rogauerunt et manibus firmauerunt aliisque firmare fecerunt quorum nomina infra sunt sc[ri]pta.
Petrus abbas ts., — Toderedus Pinioliz ts., — Pelagius iudex ts., — Pelagius Eriz ts., — Troitesendus Troitesendiz ts., — Adefonsus Petriz ts., — Pelagius Sanchiz ts., — Lennecus Sancii ts., — Zuleiman Iben Vflah ts., — Pelagius Gunsaluiz ts.
Martinus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A frase carta de ecclesia de Cepiis quam prior domnus Martinus fundit etiam edificauit está na margem esquerda. — (b) De notar a expressão sedi ueteri Colimbrie, o que leva o Dr. António de Vasconcelos a escrever: "Velha? Porquê e em quê? Se houvesse sido construída depois da conquista de Fernando Magno (1064), achar-se-ia apenas acabada de poucos anos, estaria com a frescura e o polido da infância, as suas paredes não teriam ainda sido mordidas pelo perpassar do tempo. Se a tivessem edificado os mouros para lhes servir de mesquita, também mal lhe caberia o epíteto, pois que, tomada Coimbra por Al-Mançôr, havia agora quase um século (987), só sete anos mais tarde começou a ser reedificada e povoada pelos mouros, e por isso a mesquita não tinha ainda foros para poder ser apelidada de velho edifício, porque, com oitenta anos de existência ou ainda menos, nem era, nem podia parecer velha. Resta pois a hipótese de ser um edifício da Coimbra neo-gótica, a catedral dos bispos colimbrienses dos séculos IX e X. Neste caso sim, já merecia com justificada razão chamar-se a velha sé de Santa Maria Colimbriense, por ter a ancianidade de dois séculos". (A Sé-velha de Coimbra, vol. 1, p. 32, nota). — (c) De notar que, segundo a tradição bíblica, Dathan, Abiron e Coré foram engolidos pela terra por se terem oposto a Moisés, segundo Num. 26, 9-10: "…Isti sunt Dathan et Abiram principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando aduersus Dominum rebellauerunt, et aperiens terra os suum deuorauit eos et Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta uiros; et facti sunt in signum"; Deut. 11, 6; Psal. 105, 16-17; e Ecli. 45, 22. No L. P. faz-se alusão a este facto em vários documentos.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.