Carta uenditionis de Lauadores

Cartulário:

Nº Documento: 
0050
Fólio: 
25r-25v
Data do documento
Ano: 
1097
Mês: 
5
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 50, or. vis. trans.

Vid. etiam o documento 293 (= Cópia C).

(a) In Dei nomine. Ego, Gunsaluo Soariz, in Domino Deo, salutem. Ideo placuit mihi per bonam pacem et uoluntatem ut, nullo quoque gentis imperio, nec suadente articulo, neque pertimescentis metum, sed propria mihi accessit uoluntas, ut facerem uobis, domno Cresconio episcopo Colimbriense sedis, cartulam uenditionis, sicut et facio, de hereditate mea propria que habeo in uilla que dicent Lauatores; et habeo ego illam hereditatem de parte patris mei, Suarii Gunsaluo Soariz et de auia mea, Matredomna Gondesindiz. Concedo uobis de ipsa uilla mea ratione integra I de tota VI.a minus V.a de ipsa uilla de Lauadores, cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est, per ubi illam potueritis inuenire, siue in sessecas molinorum meam racionem, et cum suo exitu uel regressu, per suis locis et uicis et terminis antiquis, per ubi illum potueritis inuenire. Et habet iacentia ipsa hereditate in uilla Lauatores, inter uilla Olleirolus et Sancti Michaeli et Teuulosa et subtus mons Sexo Aluo, discurrente riuulo Feberos, et prope littore maris, territorio Portugalensis. Et accepi de uobis in precio, pro illa hereditate, uno cauallo in L.a solidos et XXVIII solidos in denariis: tantum michi bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Ita ut, de hodie die et tempore, sit ipsa hereditate it supradicta de iuri meo abrasa et in iuri uestro sit tradita, atque confirmata habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra, iuri quieto, temporibus seculorum. Siquis tamen, quod fieri non creditis, et aliquis homo uenerit, uel uenero, contra hanc cartulam uenditionis irrumpendum, et ego in iuditio uenero et noluero auctorgare uel deuin[di]gare post uestra parte, aut uos in uoce mea quomodo parie[m] ad uobis illam hereditatem duplatam, uel quantum a uobis fuerit meliorata, et uobis perpetim habitura. Facta cartula uendicionis die erit V.o Nonas Maii Era M.a C.a XXX.a V.a. Ego, Gunsaluo Suariz, in hanc cartulam uenditionis manu mea † roboro.
Hi testes: Fernando ts., — Truitesendo ts., — Ooiro Teliz quod uidit, — Gunsaluo ts., — Suario ts., — Sancio Teliz qui uidit, — Garcia Gunsaluiz archidiaconus qui uidit.
Gundisaluus quasi presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem direita.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.