Testamentum de hereditatibus de Palaciolo et de Santa Cruce

Cartulário:

Nº Documento: 
0088
Fólio: 
43r-43v
Data do documento
Ano: 
1057
Mês: 
1
Dia: 
21
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Dominis inuictissimis ac triumphatoribus et gloriosorum martirum ob honorem Sancti Saluatoris et Sancti Martini episcopi Sancti Vincenti leuite sanctorum Petri et Pauli apostolorum acisterio prenominata Vaccariza et reliquias loci que uocabulo Sancti Vincenti et leuite cuius baselicaca et fundata est in ipsa domo suburbium Portugal et Colimbriense prope riuulo Certume subtus mons nuncupato Buzaco riuulo discurrente de monte Buzaco. Ego famulus Dei Floyla et coniuigia eius Gonza diuine memorie nostre testamus concedimus ad ipsum locum et uobis Aluito abbati et fratribus et monachis qui ibi habitantes fuerint et uiam monasticam tenuerint testamus ibidem terciam de nostras uillas cum aiunctionibus suis pro remedio animarum nostrarum. Iam supranominatus Floila et Gonza damus atque testamus hic sunt uillas prenominatas: III.a de Palaciolo et de Sancta Cruce tercia quantum computa inter omnes eredes et in Borrreros VI.ex lairas ipsas uillas iam supra taxatas concedimus inde terciam integram a parte acisterio quod(a) iam superius diximus et ad ipsius locis sanctis et uobis Aluito abbati et fratribus et monachis qui ibi perseuerantes fu[er]int pro remedio animarum nostrarum ut sitis nobis ante Deum merces copiosa et ueniam peccatorum adicimus ibidem terciam de illas uillas sicut superius resonat per suis locis et terminis antiquis et cum aprestacionibus suis et omnia que ad prestitum hominis est. Damus atque concedimus ibi pro remedio animarum nostrarum ut tolerantia sic in fratres et monachos ibi persistentes ad ipsum locum sanctorum seruitio ut sic stipendium fratrum et hospitum peregrinorum pupillos et aduene ita ex presenti die ipso quod in testamento resonat sit ei licitum et concessum habendi et possidendi usque in finem et in seculum seculi et non damus licentiam in illa tercia ad seminem nostram de illas hereditates nec uendendi nec donandi nisi ad ipsum locum seruiendi et fratres monachos qui ibi habitantes fuerint et uitam sanctam perseuerauerint usque in finem et in seculum seculi habeant et possideant ut siquis tamen quod fieri minime credimus et aliquis homo uenerit ad irrumpendum hunc factum nostrum tam propinquis siue extraneis in p[ri]mis sit excommunicatus et a fide Christi sit extraneus et cum Iuda traditore abeat participium in eterna dampnatione et insuper componat ipsum quod in testamento resonat duplatum uel triplatum et ad iudicem qui illam terram imperauerit aliud tantum et uobis perpetim habituro et hoc nostrum factum in cunctis obtineat firmitatis roborem. Facta series testamenti nodum die quod erit XII.o Kalendas Februarii in Era L. X.v.a V.a super acta milesima regnante Fernando principe prolix Sanctii filius. Froyla et coniugia eius Gonza diuine memorie in hac scriptura testamenti quod fieri elegimus et relegendo cognouimus et nos facta manus nostras confirmamus † †.
Qui presentes fuerunt et firmaueru[n]t: Gunsaluus Venegas ts., — Paai Gunsaluiz ts., — Dominicus filius Froila et Ergonza manu conf., — Teidom ts., — Emila ts., — Pelaio ts., — Bendo ts., — Cidi ts., — Vermudus ts.

Aparato: 

(a) A palavra encontra-se adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.