Testamentum de quarta parte ecclesie Sancti Michaelis et de omni ecclesia Sancti Iuliani

Cartulário:

Nº Documento: 
0069
Fólio: 
34v-35r
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
1
Dia: 
19
Nota: 

(?). A data é XV.º Kalendas Februarii (19 de Janeiro, porque o ano de 1104 foi bissexto), ao passo que em C) é XV Kalendas Septembris (18 de Agosto).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 321 (= Cópia C).

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis auxiliante Domino Nostro Ihesu Christo. Placuit domno Mauritio, Colimbriensis sedis, gratia Dei, episcopo, omnibus clericis eiusdem ibidem commorantibus, ut ego, Ihoannes presbiter, in consotietate omnium illorum essem socius siue canonicus, et ut ibi partem habeam corporalis et spiritualis quemadmodum unus ex illis, cunctis temporibus seculorum. Hoc autem facto et prefinito, ego, supradictus Ihoannes, propria uoluntate animoque uolenti et a nemine coactus, placuit mihi supradicte sedi et eiusdem episcopo siue canonicis cartam testamenti, ex omnibus meis facultatibus, mobile uel inmobile, quas nunc possideo aut possessurus ero, facere, scilicet, nominatim: in primis, quartam partem ecclesie Sancti Michaelis de Felgosa cum omni suo edifitio, de intus et de foris, et omne quod edificaui uel planctaui in ecclesia Sancti Iuliani, uidelicet, omnem hereditatem que fuit de Dauid Cidiz et sue uxoris, et totam aliam hereditatem que fuit de Vnisco Dauid et suis germanis, et uineas siue domos, libros, uestimentum autem ecclesie complutum, et unum calicem stagni, et cupos et cupas, lectos feltrosque, mantas et linulas, mensas et manteles et omnis continentia domus, boues, uacas, oues et capras et porcos; et aliud uestimentum ecclesie, cum casula duzturi, et duos pares facergenes. Addo autem unum casalem que est in uilla Varzena cum quantum ei pertinet; alium autem casalem que est in Quintanela, cum omni suo edificio, de intus et de foris; in uilla enim Azarrazes, alterum casalem, cum omni sua hereditate, quam emi de Gontado, et octauam partem de uilla Vulgode que fuit de Cidi Arias et, in ipsa uilla, alium casalem qui fuit de Menendo Pelaiz et emi illum in C solidos. In Vauzela uero, alium casale quod fuit de Leigundia, cum quantam hereditatem habeat in Alahunes, de terris et de domibus, et in uilla Idolo similiter, alium casale, cum quantum ei pertinet, intus et foris. Hec autem omnia que superius resonant, uel quantum etiam hinc adquisiem, supradicte Colimbrie sedi et eiusdem episcopo siue canonicis, post obitum meum, perpetim ibi permaneant. In uita enim mea quicquid mihi ex omnibus supranominatis rebus siue hereditatibus placuerit, faciam. Ob hoc autem, omnia hec testor atque concedo supradicte sedi, pro peccatorum meorum remissione et ut memoria mei semper sit ibi; et quod, si pater meus autem mater mea, postquam ego obierim, uixerint, ut ex omnibus supranominatis rebus siue hereditatibus contineantur omnibus diebus in quibus uixerint. Post mortem uero illorum, supradicte sedi libere maneant. Si quislibet enim, de propinquis siue de extraneis, hoc testamentum seu scriptum infringere uel irrumpere in aliquo temptauerit uel uoluerit, non habeat [l]icentiam faciendi; tamen, pro sola presumptione, primitus a christianorum omnium fidel[iu]m societate sit separatus, et Sancte Ecclesie liminibus sit expulsus, et a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi sit alienatus, et cum Dathan et Abiron et omnibus impiis in gehenna ignis sit dampnatus, et insuper quantum auferre uoluerit, ecclesie supradicte et episcopo eiusdem uel priori tantum in septuplum componat. Attamen, hoc scriptum siue testamentum semper obtineat uigorem. Facta testationis carta XV.o Kalendas Februarii Era M.a C.a X.v.a II.a. Ego, supranominatus Ihoannes, hanc cartam seu testamentum manu propria confirmo et eam beate Marie altare super offero.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.