Populatio Sancte Columbe reedificata ab priore Eusebio Laorbanensi

Cartulário:

Nº Documento: 
0080
Fólio: 
38r-38v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Era M.a C.a X.v.a I.a sic cepi ego Eusebius prior Laurbonensis cenobii reedificare atque populando restaurare consensu rectorum patrie siue dominorum Hanrricii comitis atque Monionis consulis castrum uocabu[l]o Sancta Columba territorio Visense subtus castello Balestarios discurrente riuulo Huone quod firmitatis scripture testatum a Dei famulis nominatis inueni Monio Gunsaluiz et Oueco Garciam contra hanc itaque populandi ceptionem erectus quidem miles aduersans nomine Midus dux supranominati castelli Balestarios sciens iam loca per terminos testamentis inuentos me esse signata ante mittens homines suos precepit uirtute sue potestatis sibi prodendas quia hereditans laborare de quo facto peruenimus discordanter contrariantes coram consulibus terre Suario Menendiz atque uxore comitis Henrrici Tharasia prolis Adefonsi imperatoris ad quibus conuenienter consilium accepimus ut quantum suos homines rumperant habuisset usque ad uenitam comitis de Iherusalem ubi erat et quando uenisset quod ipse mandasset fecissemus et concordant in uita ipsi Midi sibi et monasterio supradicto Laurbano prodendum diuidicare usque presentiam Henricii comitis qui et gener imperatoris hoc acceptum iudicium et missis uterque fideiussoribus in centum centum solidos penitentie ipse supradictus miles ductus spreuit hoc et accepto itinere perexit in Castella ad querelandum se imperatori quod ut ego ueraciter agnoui cicius post eum pergens inuenimus regem supranominatum Adefonsum in uilla que dicitur Lili et ibi quoque dux Visensis Veile comitis filius a rege amabilis nimisque dilectus necnon et supradicta domina prolis regis Tarasia uxor que et comitis Henrrici cum quibus et domine patrie nostre nobiles Bellitus Iusti filius et Dominicus Songemiriz atque Gundisaluus Gutierriz tercius ante hos itaque orta contentione ut primitus huius supradicti castri populationes distringentes nos suprafacti nominis Veilaz et supradicta domina iudicarunt nos populare de parte monasterii illam mediam partem monasterio legitimam et illam alteram mediam ipse Midus cum subrino suo Ihoanne uerbo reseruato ut in uita illorum illis deseruiat et post mortem sinceriter supradicto monasterio relinquant hoc acceptum iuditium regi quoque perreximus ad confirmandum confirmatum itaque a rege et uxore eius atque comitibus ut nunquam cofringeretur hii sunt fideiussores Bellitus supradictus et Dominicus Songemiriz in quingentos solidos ita quoque ego Eusebius una cum fratribus meis tibi Mido cartam facimus credulitatis de quarta parte de illa uilla quam uocitant Sancta Columba ut edifices et plantes et popules in uita tua tibi deseruiat et post obitum tuum ad partem monasterii sine filiorum he[re]ditatione ingenuam atque bene fructiferis ornatum relinquas quod si aliter uolueris facere uel aliquis in uoce tua et hereditatem relinquas et quingentos solidos parias ad partem monasterii. Facta carta credulitatis anno quadragesimo primo post millesima centesima mense Maio obtinente imperatore Adefonso regnum Spanie christianorum genere eius Hanrritio Portugale et Colimbria sub quibus et Munio Veilaz Viseo atque uicinas coram quo ego Midus qui hartam facere construxi et testibus † roboraui. Aditio etiam ut in uita mea michi deseruiat et post obitum meum pro remedio anime mee remaneat ad supradictum monasterium.
Qui presentes fuerunt: Gunsaluus Seserikiz ts., — Gunsa[l]uus Gaudiiz ts., — Paai Taoniz ts., — Petrus Menendiz ts., — Pelagius Framiriz ts., — Gunsaluus Guterriz ts., — Menendus Pelaiz, — Garsia Rodriguiz ts., — Pelagius Petriz ts., — Gontinus Cidiz ts., — Fernandus Guterriz ts., — Munio Venegas ts., — Ihoannes Martiniz ts.
Menendus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.