Testamentum Sancti Pelagii et Sancti Miliani

Cartulário:

Nº Documento: 
0048
Fólio: 
24r-24v
Data do documento
Ano: 
1099
Mês: 
3
Dia: 
20
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Genitoris Geniti simulque ambobus precedens Spiritus Sanctus qui est Trinus in unitate et unus in Deitate atque uniuersa colligitur creatura cui famulantur uniuersa celestia deseruiunt etiam et terrestria ad cuius imperium ueniunt mari ad quod creata sunt omnia qui ante mundi constitutione deposita hominem ex limo plasmauit et in finem seculorum formam serui assumpsit et postea in gloria resurrexit. Misit sanctos apostolos suos predicare euangelium in uniuersum mundum et fidem catholicam confirmauit ut credentes in eum non dereliqui ex quibus filius Zebedei ex parua sortiui unde tuis reddas fructum in die iudicii Domini Nostri Ihesu Christi. Ideo ego famulus Dei Ihoanne Franco et donno Ermiario audiens scriptura diuinam oracula adimplendum aliquantulum cupiens tibi Omnipotenti Deo eterno et puris mentibus decognouit adtribuit redderem uenit et pro spiraculum cordis nostri et pro remedium anime nostre sub tuo sancto nomine eximie Trinitatis facimus testamenti in honore Sancte Marie Virginis lignum Sancte Crucis omnem chorum apostolorum quorum reliquie qui constructa sunt in loco canonice Sancte Marie quorum ciuitas Colimbriense. Facimus testamenti de loco illius Sancti Pelagii et Sancti Miliani in manus abbas fratri nostri donno Ihoanne per illud uerbum et ille placito qui inter nos habuimus ut teneat illa ecclesia in uita sua post obitum nostrum et faciat seruitium ad Sanctam Mariam de Colimbria ad fratres uel abbati aut episcopo qui ibidem habitantes fuerint et uita sancta perseuau[er]int habeat et possideat sine alio domino nisi cui fuerit sua uoluntas et post obitum suum torne illam cum illo testamento ad Sanctam Mariam de Colimbria et habe licentia illa ecclesia in Castro Laurele prope ciuitas Sancte Eolalie iuxta flumen Mondeco prope littore maris territorio Colimbriense in loco predicto iam supradicto. Et non sedeatis licito uendere nec donare nec testare nec cambiare ad nullum seculari hominem nisi teneatis illam sanam et intemeratam post parte confessionis a parte ipsius loci Sancte Marie et pro remedium anime nostre in cibum in potum in uotiuo in oratione in elemosina facientes pro nostras animas. Proinde offerimus illam in manibus de abbas domno Ihoanne et ad Sanctam Mariam et si unus ex nobis aut de progenie nostra istum textum uel scripturam irrumpere uoluerit per artem uel subpositum malum quicquid fecerit in primis fiat Christo communicatus ad corporis Domini Nostri Ihesu Christi sit separatus et cum Iuda traditore habeat partem in eterna dampnatione et insuper anathema sit. Insuper pariet CC et L.a solidos et a parte de qui textum et scripture obseruauerit et ad dux uel potestas qui illa terra imperauerit aliud tantum in iudicato. Ihoanne et Ermiario ad tibi abbas nostrum domno Ihoanne in honorem Sancte Marie Vi[r]ginis in hunc testamenti seriem manus nostras † † † † † roborauimus in Era M.a C. XXX.a VII.a et codum XIII.o Kalendas Apriles.
Pro testes: Didacus ts., — Gunsaluus ts., — alius Didacus ts., — Froila ts., — Quendas ts., — Gunsaluus ts., — Oseredo ts., — Gundesendo ts., — Inuenundo ts., — Petro ts., — Sudario ts., — Pelagio ts.
Ihoannes presbiter manu quod exaraui.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.