Testamentum de cenobio Vaccaricie quod testauit Ramundus comes et eius uxor Vrraca sedi Sancte Marie colimbriensi

Cartulário:

Nº Documento: 
0082
Fólio: 
40r-41r
Data do documento
Ano: 
1094
Mês: 
11
Dia: 
13
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A primeira vez em que figura o nome de D. Raimundo é a 11 de Fevereiro de 1088 (documento 345); no documento 32, de 24 de Fevereiro de 1094, lê-se: comite domno Raimundo dominante Colimbrie et omni Galletie; aqui a fórmula é outra: Ego Raimundo Dei gratia comes et totius Gallecie dominus. De notar que assinam os condes D. Raimundo e D. Urraca e ainda o arcebispo de Santiago, D. Diogo Gelmires, um dos prelados mais ilustres desta diocese (1100-1140), que foi arcebispo desde 1120 e convocou concílios provinciais em 1121, 1122, 1123, 1124 e 1125. Foi uma personalidade plurifacetada, amante das letras, grande político, amigo dos papas Pascoal II e Calisto II e defensor dos ideais de Cluny.

In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Raimundus comes et uxor mea Vrraca Adefonsi Tholetani imperatoris filia cum in ciuitate Colimbria ueniremus cognouimus de episcopo domno Cresconio eiusdem ciuitatis et de suis clericis quod paterentur multis necessitatibus et non habent ullum adiutorium ab aliquo hominum collatum. Et idcirco nos imanitatis misericordia compulsi et propter amorem Dei siue pro remedio peccatorum meorum facimus cartam testamenti, ecclesie Sancte Marie supradicte sedis episcopalis de cenobio Vocaricie quod est situm prope ipsam Colimbriam subtus monte Buzaco. Damus ipsum supradictum cenobium cum suis cunctis adiectionibus que ad illum pertinent tam ecclesiasticis quam laicalibus in cunctis terris et locis ad subuentionem beneficii et adiutorium episcoporum et clericorum per temporum successiones in supradicta sede ecclesie Sancte Marie habitantium quatinus dum illi rebus a nobis temporalibus collatis aliqua ex parte sustentati fuerint nos quoque partem habeamus de orationibus illorum et de sacramentis et benedictionibus siue officiis cunctis que ibi facta fuerint et ut Sancta Dei Genitrix Semper Virgo Maria cum omnibus sanctis quorum ibi nomina et reliquie continentur intercedant pro nobis ante Deum ut illorum suffragiis et meritis a cunctis emundati periaculis in regnis mereamur habitare celestibus, sit ergo hoc factum nostrum stabilitum et maneat iugiter firmum temporibus omnium seculorum. Si autem quilibet rex aut comes seu cuiuscumque dignitatis et potentie homo illud irrumpere temptauerit non sit ei licitum sed conuictus legali censura de suis propriis facultatibus omne quod auferre uoluerit quadruplum tribuat eidem predicte ecclesie Sancte Marie possidendum et hoc nostrum factum peremniter obtineat uigorem. Si uero ille qui hoc illicitum attentauerit in hac pertinacia perseuerare uoluerit sit alienus a Sancta Ecclesia catholica et a communione corporis et sanguinis Christi et separatus a societate fidelium christianorum et in hac presenti uita det illi Deus ultionem pro hac sanctorum iniuria. Si autem in hac mala uoluntate illo presistente mors eum rapuerit sit diabolus ductor illius anime ad mansionem Iude traditoris Domini ubi perpetuas paresque cum eo sustineat penas nobis autem qui hoc munusculum prompta mente et benigno animo propter Dei amorem conferimus et omnibus adiuuantibus hanc nostram uoluntatem concedat(a) Deus benedictionem et uite presentis felicitatem peccatorumque remissionem atque regni celestis cum omnibus Dei sanctis perpetuam mansionem per infinita seculorum secula amen. Facta est hec carta testamenti et confirmata atque super altare supranominate ecclesie Sancte Marie utriusque manu oblata die Idus Nouembris in Era C.a XXX.a II.a post M.a. Ego Raimundus Dei gratia comes et totius Gallecie dominus hoc donationis scriptum grato benignoque animo † † conf. Raimvndvs †. Ego Vrraca Ildefonsi imperatoris filia et Raimundi comitis uxor hoc scriptum similiter affirmo: Vrraca †.
Froila Didaz comes et maordomus supradictus comes conf., — Fernandus Raimundus uexilifer comitis conf., — comes Sanctius conf., — Petrus Froilaz conf., — Suerius Nuniz conf., — Pelagius Guntiniz conf., — Egas Paaiz conf., — Menendus Venegas conf., — Gumece Venegas conf., — Dalmacius Sancti Iacobi episcopus conf., — Petrus presbiter magister supradicte filie regis conf., — aluazil domnus Menendus conf., — Suerius Fromarigiz conf., — Midus Cresconiz conf., — Zacarias Dauid conf., — Aluitus Romaniz conf., — Ranemirus iudex conf., — Petrus Pelaiz conf.
Ca[no]nici Sancti Iacobi qui presentes fuerunt: Froila Recamundiz iudex et canonicus conf., — Segeredus presbiter et canonicus conf., — Oduarius archidiaconus conf., — Pelagius Didaci et clericus conf., — Petrus Astruarici et diaconus conf.
Milites: supranominatus comes, Arias Nuniz conf., — Ihoannes Didaci conf., — Gumece Nuniz conf.
Hec sunt nomina eorum qui presentes fuerunt Colimbriensium: Floride Godiniz conf., — Viarigus Didaci ts., — Zoleima Godinici ts., — Didacus Roderici ts., — Adefonsus Fromarigiz ts., — Recamundus ts., — Arias Menendiz ts.
Didacus Gelmiriz ecclesie Sancti Iacobi canonicus et supradicti Raimundi comitis hanc donationis paginam manu propria scripsi et una cum ceteris affirmaui et ad rei uigorem signum meum inieci †.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de concedant.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.