Carta morum populatorum uillarum testamentorum Laorbanensis monasterii

Cartulário:

Nº Documento: 
0068
Fólio: 
33v-34v
Data do documento
Ano: 
1102
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — C. R., Lorvão, m. II, doc. 6, or. vis. trans.
C) T. T. — C. R., Lorvão, m. II, doc. 7, cóp. séc. XII.

Sub Christi nomine et eius gratia. Hec est carta moris habitatorum siue populatorum uillarum testamentorum Sancti Mammetis cenobii Laurbanensis quam feci ego prior Eusebius una cum fratribus ipsius supradicti monasterii nominatarum istarum uille Sancte Columbe siue Traxedis cum terminibus siue adinuentionibus earum ingressis siue regressis pascuis uel aquis sicut in testamento istarum supradictarum uillarum continentur termina elegimus itaque siue uterque inter uos conuenimus hoc mos electum ut quisquis ad plantationem earum uillarum uenerunt uel uenerint ad habitandum atque hedificandum in eis sine ulla temporis immutatione habeant hoc forum ipsi et posteritates eorum post eos tempore infinito id est in obsequium ipsius Laurbanensis monasterii cui testate esse sine dubio noscuntur et a quo consilium atque fortitudo in turrium edificationes et populatorum adquisitiones atque omnibus alimentis quibus herema solent populare processit ab unoquoque boue duos quarteiros cibarie quorum sit tercia tritici et tercia centeni et tercia milii; de leguminibus autem quisquis seminauerint tribuat unum almutem; de montariis uero elegimus uniuscuiusque uenati lumbum tribuere; de coneliariis quoque inter quindecim dies unusquisque unum conelium; de lino et uino VIII.a hoc mos fratres nos simul Laurbani et habitatores ipsarum uillarum supradictarum Sancte Columbe et Treixedis territorii Visensis uterque conuenienter elegimus atque confirmauimus contra quod factum siquis tam de nobis quam de extraneis aliquis homo uenerit uel uenerimus irrumpendum excommunicetur et cum Iuda traditore habeat participium hoc tributum pedes tribus imposuimus siue terre cultoribus ab omni censu liberos atque excusatos esse statuimus omnes cauallarios pene semper ingenuos et hoc inter nos sit notum ut siquis populatorum uoluntarie abire in alium locum licet nostrum uel cuiuslibet uoluerit non habeat licentiam uendendi uel donandi neque testandi in partem aliquam extraneam nisi tantum solum modo monasterio uel monasterii supradicti Laurbani tributariis qui autem extraneando fortiter uel cuiuscumque domini potestate aliter hereditandum temptauerit ab omni ipsa penitus hereditate sit exutus et in heres recedat confusus sancto autem supradicto loco testamentum restet inuictum. Hos nos supradicti prior Eusebius Lau[r]banensis cenobii et fratres simul secundum temporis qualitatem statuimus atque confirmandum rectoribus terre siue iudicibus stabiliter tradidimus et firmantes hec signa fecimus. Ego Eusebius confirmo et hoc signum facio † hoc factum firmamentum siue fori conuentio mense Octobrio Era M.a C.a X.v.a imperante Adefonso rege regnum Spanie christianorum cuius et obtinente genero comite Henrico Portugalem atque uicinas quarum una est Viseo cuius territorio site iste supradicte sunt uille obtinente eam quoque amabili duce Munio Veilaz frater Truitesindus et frater Gundisaluus qui hanc populationem precepti prioris nostri supradicti atque confratrum nostrorum populandum ecclesiastice iniciauimus et confirmauimus.
Frater Sisnandus qui et prior conf. †, — frater Arrianus conf., — frater Pelagius conf. †, — frater Ramirus conf., — frater Ihoannes conf., — Pelagius Tanonis ts., — Ero Toeandiz ts., — Aluitus Cidiz ts., — Pelagius Guimariz ts., — Arias Gunsaluiz ts.
Ego Midus Cidiz confirmo simul roboro † in hoc foro supradicto de Sancta Columba.
Godinus Cidiz ts., — Pelagius Aluitiz ts. — Arrianus iudex conf.
Gundisaluus frater.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.