Intentionis agnitio

Cartulário:

Nº Documento: 
0212
Fólio: 
107r-107v
Data do documento
Ano: 
1004
Mês: 
8
Dia: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Dubium enim quidem non est sed multis manet notissimum atque cognitum quod habuit intentionem Osoredo Truitesendiz et sua mater Vnisco prolis Menendi cum Godesteo super uarzena que habet iacentiam in ripa Leza quomodo est conclusa de illo arrugio discurrit de casa de Godesteo et fere in longo in illo pumare de domna Animia et de amplo leua se de Leza et ferit in illos uallos qui diuident cum casale de Ianardo et casale de Donazano Balderediz per ubi obtinuerunt illam suos auolos et suos parentes et ipse Oseredo per plures annos. Et leuauit se ipse Godesteo et presumpsit in cabo de ipsa uarzena uno pedazo et in cabo de ipso pedazo plantauit ibidem mazanarias super monitionem de ipsa Vnisco una uice et alia uice et tertia leuauauit se ipse Godesteo et fuit ad Rodericum Pelaiz de cuius manu ipsam terram filiara qui dicebat Catatridario in ipsa uarzena et auia ibi tridade in precio de VIII boueues et fuit ipso Roderigo ad magistrum Euenendo qui illam terram mandabat sub pres[id]ente comite Menendo Gundisaluiz et ad magistrum Godesteo et ad Atam Christoforiz, Edoronio Cresconiz, Gondesindo Iben Cila, et adduxit illos ad ipsam uarcenam et uenit ipse Rodericus cum heredes et cum suos iudices qui uiderent ueritatem inter ipsum Roderigum et ipsum Oseredum et peruiderunt ipsos iudices quia erat ueritate de ipso Oseredo et de sua matre et dedit ipse magister Euena[n]do et magister Fafila suo sagioni Frolienzo et leuauit ipse Godesteo ad ueritatem hic ad Sanctam Mariam de Aquas Sanctas sub die quod erit VIII.o Idus Augusti, Era X.v.a II.a [post peracta millesima] ante iudices prenominatos Atam Christouar[i]z, Ederonio Cresconiz, Gundesindus Iben Izila, magister Euenando et magister Fafila. Causatus fuit Sesnandus in uoce de Oseredo Truitesendiz cum ipso Godesteo qui suam uocem obtinuit et de suos heredes qualiter tenente suos auolos de Oseredo ipsa uarzena per plures annos et post suos parentes cuius dederunt illam in casamento sua mater et suas tias in facie de auolos et de parientes de Godesteo et tenuit illam ipsa Vnisco inter cum suo marito et in uiduetate XXX.a annos et plantauit ipse Godesteo ipso pumare suo munitione hodie annos VIII.o dicente ipso Godesteo in sua uoce et de suos heredes de cuius munu illam terram filiauit quia fuit ipsa uarzena de suos auolos et de suos parentes in facie de suos abolos et de suos parentes de ipso Oseredo et relinquerunt illam in facie de Godesteo et de suos parentes(a) heredes et plantauit illam in facie de Tructesindo Osorediz atque Munitio Node et intrarunt in placito testimoniale pro in tercio die darent testes sicut et fecerunt. Dedit Sesnandus testes prenominatos id sunt: Vnisco Menendiz, Sisualdo Sisualdiz, Sesnandus Gomadiz, Lucido Iben Egas, Vestemiro, Belmiro, Iquila, Frogiulfus, Truitesindus Guenandiz, Patre tres una sodunas in aze C et XXX.a. Et de parte de Godesteo et de Rodorigo id sumus: Censoi, Cidi, Gemondo, Patre, et alio Patre, Trasarigo, Truitesendo, Dono, Cresconio, qui sumus heredes de ipso Godesteo et de ipso Roderigo in ipsa ua[r]zena fiunt sub una in acie C. XXX.a III. Et tradiderunt placitum ad legem et peruenerunt in tercio die pro ire ad legem et agnouit se ipse Rodericus et ipse Godesteo in ueritate et tornarunt ipsam domna Vnisco de lege et rogarunt illam que tornassent a suas testes de iura et dedissent ei in alio loco et in alio dia duas tanta terra pro illa sua quam super munitionem plantauerant et in ipsa uarzena et rouorauit ipso Rodrico placitum que si non dedissent ei in alio die duas tanta terra que duplassent illum pumar ad ipsam Vnisco et ad suum filium et quando uenerunt ad diem que fuit ipsa Vnisco utrum dedissent ei illam terram et renuabit ipso Roderigo et ipso Godesteo et non dederunt illam terram et exierunt illo placito e querel[a]uit se Oseredo et sua mater ad magistrum Euenando qui erat iudex inter illos et ordinauit eis quod duplassent illo pumare sicut in placito resonauit et tornauit ipse Oseredus et Godesteo ad misericordiam et deder[unt] ad Oseredo suum pomar sengelo et rogou et deder[unt] ad illum iudicem in offrecione VII lenzos et aliud tamanio pumar in iudigado.
Magister Euenando conf. †, — Atam Christoforis manu mea conf., — magister Menendus manu mea conf., — Ederonio Cre[s]coniz manu mea conf., — Gundesindo Iben Izila manu mea conf., — Cresconius Quiriaquiz ts., — Aluaro ts., — Sandino ts., — magister Sandino ts., — Fafila magister manu mea conf., — alius magister Menendus conf., — magister Gundisaluo conf., — magister Vestremiro conf.

Aparato: 

(a) Palavra sopontada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.