Annuntiationis carta de terris de Portunias ruptas et pro rumpere de Gonzaluo Recemondiz

Cartulário:

Nº Documento: 
0213
Fólio: 
107v-108r
Data do documento
Ano: 
1105
Mês: 
4
Nota: 

C) faz acrescento da data: mense Aprilis, Era M.ᵃ C.ᵃ X.ᵛ.ᵃ III.ᵃ.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 568 (= Cópia C)

Ego, Petrus Ezeraguiz, et mater mea, domna Eugenia, facimus annunciationem tibi, Gundisaluo Rezemondiz, et uxori tue, Speciosa, de illas terras ruptas et pro rumpere quas nobis uendidistis pro CCCC.os L.a solidos, de illa uilla de Purtunias, per illum locum qui diuiditur per illa spica de illo monte et per illum carualium quod est iuxta casam de Stephano Garganteiro, et per illum liminare qui uenit de Val Lonzel et per illum souerarium quod est iuxta illam ecclesiam ueteram; et, inter illum uimiarium et illam fontem tuam et alia mea fons, sit uia; et(a) de alia parte, per illa uia de illo carro et meos montes et meas fontes et meos pasciculos, ut non intres in eos, neque uos neque uestros homines(b) qui faciant michi male. Et ego, Gundisaluus, faciam similiter, neque in tuas terras neque in tuos pasciculos. De hodie in antea, si feceris michi dampnum per illum locum, quem terminarunt domnus Artaldus et Anaia et illos rectores, et per illum qui sursum resonat, ut pectes michi C solidos et C iudicato. Et ego, si fecerim, similiter pectem tibi C solidos et ad iudicem alios C. Et hoc scriptum sit firmum, temporibus seculorum. Et illo campo, de sub illo uiniale, quod sedeat per medium inter nos.

Aparato: 

(a) A palavra encontra-se adicionada na entrelinha. — (b) A palavra encontra-se adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.