Carta firmitatis

Cartulário:

Nº Documento: 
0220
Fólio: 
110r
Data do documento
Ano: 
1116
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

O resgate de cativos cristãos encontra-se referido várias vezes no L. P., por exemplo, nos documentos 243, 276, 351, 373, 497, 544 e 584.

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 22, or. car.

Nos Iohannes Gundesindiz et Exemena in remissione nostrorum peccaminum ingenuauimus nostros mancipios et facimus eos legere scilicet Martinum Cidiz et Petrum Pelaiz et damus eis illum casalem de Sauegudu ubi morat Guimara et suus filius Eirigu ut illud habeant post obitum nostrum et ipsi habeant dum uixerint. Et si obitum uni eorum uenerit qui uixerit teneat omnem hereditatem et dum ambo mortui fuerint reuertantur ad Colimbriensem sedem Sancte Marie. Et damus ad Dona Diaz de hereditate de Sollago tantam partem quantam dedimus ad Afonsum Gundisaluiz. Et facimus ingenuos omnes seruos et ancillas qui ad obitum nostrum in nostra potestate fuerint, et mauros et mauras qui in ipso tempore in nostra potestate fuerint dentur pro captiuis chistianis. Ego Exemena mando de omne mobile quod habuero ad obitum meum tres partes facere: una detur in captiuis, altera in pauperibus, tercia in missas cantare. Qui hoc scriptum fregerit a Deo malaedicatur. Facta firmitatis carta, Era M.a C.a L.a IIII et in capitulo Sancte Marie Colimbriensis sedis auctorizata coram canonicis eiusdem sedis et priori domno M[artino].

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.