Testamentum de hereditate et ecclesia Sancti Pelagii quam testauit Armieirus et Ihoannes Francus et Ihoannes presbiter ad ecclesiam Sancte Marie Colimbrie

Cartulário:

Nº Documento: 
0047
Fólio: 
23r-24r
Data do documento
Ano: 
1099
Mês: 
3
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 55, cóp. car. séc. XII.

In nomine Genitoris Geniti simulque ambobus precedens Spiritus Sanctus qui est Trinus in unitate et Vnus in Deitate atque uniuersa colligitur creatura cui famulantur uniuersa celestia deseruiunt etiam et terrestria ad cuius imperium ueniunt mari ut quod creatura sunt omnia qui ante mundi constitutionem deposita hominem ex limo plasmauit et in finem seculorum formam serui assumpsit et postea in gloria resurrexit misit sanctos apostolos suos predicare Euuangelium in uniuersum mundum et fidem catholicam confirmauit ut credentes in eum non derelinquit ex quibus Zebedei filius Expania sortiuit unde tuis reddas fructum in diem iudicii Domini Nostri Ihesu Christi. Ideo ego famulus Dei Ermieiru et Ihoanne Franco et Ihoanne presbiter audiens scriptura diuina oracula adimplendum aliquantulum cupiens tibi Omnipotenti Deo eterno et puris mentibus decognouit ad tribus redderem uenit et pro spiraculum cordis nostri et pro remedio anime nostre sub tuo sancto nomine eximie Trinitatis facimus testamentum in honorem Sancte Marie Virginis lignum Sancte Crucis omnem chorum apostolorum corum apostolorum quorum reliquie constricta sunt in loco Sancte Marie sedis Colimbriense. Damus et testamus ad illam canonicam nostram hereditatem cum sua ecclesia uocabulo Sancti Pelagii martiris et Sancti Miliani presbiteri. Damus et testamus illam cum omni sua prestantia cum quantum sua per quantum que in se obtinet et ad prestitum hominis est et cum suo couto cum exitu uel regressu. Leua se de illo monte de Lamasma et figet se in Tauaredi et de alia parte leua se de Cabanas(a) et fer in Alemedi cum uineas et pumares et cum III.es libros adpendentes signos ex metallis et calicem et uestimenta de continentia ipsius ecclesie et unum molinum et LX.a capras matrices et X.v.a minores et IIII.or cabrones et cubos et cubas et totas uoluntates que casam continent apes cum apibus. Et habet iacentiam in loco predicto ubi dicent Castro de Laurelle subtus mons de Quiaios discurrente riuulo Licena prope littus maris territorio Colimbrie predicto loco iam supradicto. Damus et testamus ad episcopum uel abbatem qui in illa sede habitauerit pro remedio anime nostre pro tolerantia fratrum uel monachorum qui ibidem habitantes fuerint ut habeant nos in mente et non sint licitos uendere nec testare nec cambiare ad nullum secularem hominem nisi sic teneant illam sanam et intemeratam post parte ipsius Sancte Marie. Et sit unus ex nobis tam de progenie nostra qui hunc factum nostrum infringere uoluerit in primis fiat excommunicatus et corporis Domini sit separatus et cum Iuda traditore habeat partem in eternam dampnationem et propter dampna secularia pariat post partem ipsius sedis illam hereditatem duplatam uel quantum a uobis fuerit meliorata et iudicatum et uos perpetim habituri. Factum est hunc series testamenti Era M.a C.a XXX.a VII.a et codum XIIII Kalendas Apriles. Ego Ihoannes in mea uoce et de omnes fratres et episcopus Mauricius manu mea † † † † † roboro.
Pro testes: Anaia Vestrariz quos uidi, — Ero Paaiz quos uidi, — Mauricius episcopus manu mea confirmo, — Froila ts., — alius Froila ts., — Adaulfu ts., — Gafildo testis.
Gundesindus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Na margem esquerda: Limedi nota terminum Sancti Pelagiis Castro Laurelle e ainda, em letra posterior: Tavarede.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.