Cautum Sancte Columbe et Sancti Ihoannis de Arenis et de Currelos et de Parada

Cartulário:

Nº Documento: 
0064
Fólio: 
32r-33r
Data do documento
Ano: 
1137
Mês: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

C) Tombo Velho da Sé de Viseu, fl. 54. Varia pouco esta lição da do L. P. Notam-se apenas "pequenas diferenças de grafia e desinências: uillula Parada, fonte, spineiro em vez de uilla Parada, foce, spinerrum, etc.; outra ordem de subscrições e a mais, o confirmante Fernandus Gutierriz" (D. R., I, p. 190, nota ao documento 158).

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ego Alfonsus ex diuina prouidentia Portugalensium princeps totius Ispanie illustris imperatoris Alfonsi nepos consulis domni Henrici et regine domne Tarasie filius nulla necessitate compulsus sed prompta ac beniuola uoluntate et diuino amore commotus uobis domno Bernardo Colimbriensi episcopo et canonicis Sancte Marie Colimbriensis sedis facio cautum de illas uestras uillas que sunt de iure et potestate predicte sedis et sic nominatur: uilla scilicet que dicitur Sancte Columbe et uilla Sancti Ihoannis de Arenis fatio etiam cautum uobis atque Garsie Sindiniz ad uillam que dicitur Vlueira de Currelos cum uilla Parada sciendum autem quod has omnes uillas comes domnus Henricus per se et in propria persona determinauit et regina domna Tarasia prefate sedi cautauit et honorauit illud idem ego exequendo et confirmando cauto uillas prenominatas cum introitibus et egressibus suis cum adiacentiis et pertinentiis cum terminis aquis et pascuis et cum omnibus que ibi ad prestitum hominum sunt sicut clauduntur his subscriptis terminis quibus comes domnus Henricus iam determinauit: ab Orientali parte sicut disterminatur predicta Vluaria de Currelos cum Vlueira de Comite et cum Villa Mediana per illos lapides cautales iam erectos descendendo usque ad medium fluminis Mondeci inter petram auaram et illam cortinam; ad Australem fluuius Mondeci claudit tam Vlueira de Currelos quam Sanctum Ihoannem usque ad illum amenal de Gundufo deinde per illa Anta que diuidit inter Sanctum Ihoannem et Pineiro usque ad zima que dicitur de Enego deinde ad illa archana que diuidit inter Ragoi et Pinieiro ueniendo ad illos barreiros sicut spartit cum Ouola postea per illum fontanum de illo Vimineiro ueniendo ad illum auteirum in directo de foce illius fontani qui descendit de uilla Sancte Columbe ad fluuium Aom inde uero Aom fluuius ex medio sui includit terminos Sancte Columbe usque ad illam petram saualar que est sub foce de Aom; ab Occidentali parte sicut uenit de eadem petra saualar ad illum sulcadorium et per illam uiam que uadit ad aliud sulcadorium de illo fraxino et quomodo uenit per illa cumineira que uadit ad illam barrosam de illa strada et per illum souereirum de Prouizo et inde per monte rotundo usque ad focem riuuli quem clamant Milieiro ibi uero transit fluuium Crinis ascendendo ad Aquilonem per illa cumineira quomodo uenit ad illum spinerrum et inde illum fenal postea ad illam portellam de Aluarin et inde quomodo reuertit aqua ad illum fenal superiorem et intrat per illud carral qui uenit de Tondela deinde per uilla lomba inter Treisedino et Genestosa et intrat fluuium Aom; ad Aquilonem uero sicut extremat prefata Vlueira de Currelos cum Pinieirino per fundo de illo Carregal et sicut extremat cum Papizenos per carualial [rotundo] et uenit in directo ad illam zimam de Engomeli postea sicut extremat Sanctus Ihoannes de Papizenos per illam sautum et per Valem Vrse deinde uadit in directo ad illam Auenosam et intrat fluuium Aom claudendo sicut aqua currit ad terminum Sancte Columbe. Hoc autem cautum facio et confirmo bona uolunt[ta]te sana mente et integro animo ut scilicet quicquid ibi mei iuris erat uel siquid ad regiam potestatem pertinebat ab hac die de meo iure et de omni regia potestate auferatur omnino et semper et in uestro dominio sit traditum atque confirmatum ex nunc et in perpetuum sed hoc facio pro remedio anime mee et parentum meorum et pro seruitio quod mihi fecistis et propter ea quia dedistis michi C L.a morabitinos aureos maxime uero ut mei memoria uestris orationibus iugiter comendetur. Siquis itaque quod fieri non credo uenerit uel uenero tam ego quam propinquus seu extraneus quisquis fuerit qui predicti cauti terminos irrumpere seu uiolenter intrare presumpserit sex mille solidos bone monete uobis reddere regia potestate cogatur et quantum dampni fecerit quadrupliciter componat insuper a Sancte Matris Ecclesie sinu et a consortio fidelium separetur anathematis sententia percussus et cum Iuda traditore in inferiora tartari dimersus infinita incendia gehennalia paciatur cum diabolo et angelis eius sine fine puniendus. Facta est huius cauti firmitudo mense Iunio Era M.a C.a LXX.a V.a. Ego Alfonsus Portugalen princeps in presentium testium idoneorum hoc firmamentum manu propria roboro atque confirmo.
Pro testibus: Suerius ts., — Gunsaluus ts., — ego Pelagius Bracarensis archiepiscopus conf., — Ihoannes Colimbriensis prior conf., — Martinus archidiaconus conf., — Egas Muniz curie dapifer conf., — Fernandus Petriz conf., — Didacus Gunsaluiz ts., — Menendus Alfonsi conf., — Pelagius Gutierriz conf., — Suerius Gutierriz conf., — Gunsaluus Didaz conf., — Martinus Anaie conf.
Petrus cancellarius notuit.
Portvgal

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.