T. VII. Testamentum de molino in Antaniol cum sua uarçena

Cartulário:

Nº Documento: 
0034
Fólio: 
18v-19r
Data do documento
Ano: 
1082
Mês: 
7
Dia: 
4
Nota: 

(?). A doação está datada de IV Nonas Iulii Era M. C. XVIII.ª (4 de Julho de 1080). Em C): Era M.ª C.ª XVII.ª — 1079, mas o documento foi escrito dois anos mais tarde: Martinus subdiaconus scribsit Era M.ª C.ª XX.ª (1082, sem indicar mês nem dia), razão por que se pôs a interrogação no fim da data. C) omite a data da redacção do documento.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 106 (= Cópia C).

(a) In nomine Domini ueneratione et omnium sanctorum martirum precacio functionum. Ego Semeno, Furtunio prolis, pariterque cum uxore mea Sussanna, Digni filia, rogauimus fieri et prompto animo firmare obtauimus, Domino denique admonente, didicimus, ut semper oram ultimam expectemus et de subitanea transpositione solliciti simus. Ait denique: "ueniam ad te tamquam fur et nescis qua ora uenio tibi"(b) et iterum: "nescitis enim quando Dominus domus(c) ueniat, sero an media nocte an gallicantum an mane"(d). Idcirco ultime(e) mira dispensatione, nobis decreuit ut semper solliciti simus expectare aduentum eius, ne forte ueniens ut promisit, nos tales inueniat quales coronare statuit, sed non(f) quales ultricibus penis deputare predixit quoscumque enim ultimus(g) dies reprobos(h) reppererit uenturis incendiis perenniter deputabit et quoscumque paratos regno inuenerit, perpetua felicitati sociabit. Et quia post mortem nulli datur penitendi locus(i) nec bene faciendi aditus(j). Idcirco, dum uiuimus, faciamus(k) aliquid ex facultatula nostra, iubente Domino, tribuere, ut ait in euangelio: "Facite uobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant uos in eterna tabernacula"(l); et iterum Dauid: "Vouete et reddite Domino Deo uestro"(m); et iterum: "tua sunt enim omnia Domine que de manu tua accepimus damus tibi"(m). Quamobrem, pro remedio animarum nostrarum, iubemus per manus prepositi nostri, uel damus Petro abbati ad ecclesiam Sancti Martini episcopi et confessoris Christi unum(n) molindinum cum sua uarzena(o) integra et cum suis aquis et cum suo monte per illa strada, pro gubernatione fratrum uel sororum qui in ordine sancto perseuerauerint, et habet iacentiam in Antuniol, discurrente riuloi, ipsius territorio Colimbriense, damus et confirmamus. Et siquis hoc uoluerit disrumpere in primis(p) sit excommunicatus et cum Iuda traditore iudicatus et insuper pariat ipso qui in testamento resonar, duplato et iudicato, et hunc factum nostrum plenam habeat firmitatem. Facta series testamenti die IIII.o Nonas Iulii Era M. C. XVIII.a. Ego, Semeno, una cum uxore mea, Susanna, qui hanc cartam testamenti scribere iussimus facere, et istis idoneis testibus ad roborandum tradimus, et cum manus nostras roboramus †.
Tructesindo Tructesindiz ts., — Fremosindo Iohanniz, — Arias ts., — Maruan Menendiz ts., — Iohanne Cresconiz ts., — Menendo Scapiz ts., — Dididacus Iohannes ts.
Martinus subdiaconus scribsit. Era M.a C.a XX.

Aparato: 

(a) Na rubrica, em letra posterior: de molino Sancti Martini. — (b) Apoc. 3, 3: "Si ergo non uigilaueris, ueniam tanquam fur, et nescies, qua hora ueniam ad te". — (c) O s encontra-se adicionado na entrelinha. — (d) Mat. 24, 42-43: "Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus uester uenturus sit. Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora, fur uenturus esset, uigilaret utique et non sineret perfodi domum suam"; Marc. 13, 33-37: "Videte, uigilate; nescitis enim, quando tempus sit. Sicut homo, qui pergere profectus reliquit domum suam et dedit seruis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut uigilaret. Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus ueniat, sero an media nocte an galli cantu an mane, ne cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Quod autem uobis dico, omnibus dico: uigilate!"; Mat. 25, 13: "Vigilate itaque, quia nescitis diem nec horam"; Luc. 12, 39: "Si sciret qua hora fur uenerit"; 1 Tess. 5, 2: "Dies Domini sicut fur in nocte, ita uenerit"; 2 Petr. 3, 10: "Adueniet auteum dies Domini ut fur"; Apoc. 3, 3: "Veniam ad te tanquam fur, et nescis". — (e) No alto da coluna: Sancti. — (f) Palavra adicionada na entrelinha. — (g) O s encontra-se adicionado na entrelinha. — (h) Palavra emendada de reprobit. — (i) Palavra emendada de locum. — (j) Palavra emendada de aditum. — (k) O segundo a encontra-se adicionado na entrelinha. — (l) Luc. 16, 9: "Facite uobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant uos in aeterna tabernacula". — (m) Psal. 75, 12: "Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili". — (n) Palavra emendada de uno. — (o) Palavra emendada de barzena. — (p) No alto da coluna: Martini.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.