Testamentum de Palmaz et de Seuer

Cartulário:

Nº Documento: 
0038
Fólio: 
20r-20v
Data do documento
Ano: 
1110
Mês: 
11
Dia: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 9, or. vis. trans. Rui de Azevedo julga tratar-se dum original do presbítero Daniel. Cfr. D. P. III, p. 319.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ego Essemena Froilaz testamentum facio Sancte Marie scilicet Colimbriensi sedi de hereditatibus meis quas possideo de parte auorum meorum in Seuer et in Palmaz cum medietate de ecclesia de Palmaz(a) et in Frauigas et in Telladela et in Valle Longo et alias hereditates tam emtas quam adquisitas que inueniri potuerint tam in Alahuen quam in territorio Colimbrie siue in aliis locis tali pacto ut dum uixero eas possideam et post obitum meum predicte ecclesie et episcopis et clericis ibidem commorantibus hereditario iure sint possidende pro remedio animarum auorum meorum et mee et filii mei Menendi ad uictum episcoporum et clericorum in eadem sede consistentium in perpetuum ut eorum orationibus et sanctorum precibus ibi reliquie condite sunt adiuti regnum Domini mereamur adipisci contestor autem ut ulli laico nec donentur in aprestamonium(b) cuiuscumque persone sit nec uenundentur de ceteris uero rebus mobilibus que inuente fuerint post obitum meum mihi pertinentibus fiant tres porciones: una sit clericis pro missis canendis; alia pauperibus; tercia in redemptione captiuorum adicimus autem huic testamento tam ego quam uir meus Ihoannes Gondesendiz nostrum furnum cum sua corte qui est iuxta illam ecclesiam nouam post obitum nostrum pro commutatione tercie partis de illa curte que fuerat sororis mee Sisili. Si autem alius quilibet uir aut femina siue de propinquis nostris siue de extraneis inde aliud euertere uel auferre temptauerit non sit ei licitum per ullam assertionem cuiuscumque ingeniose calliditatis sed pro sola temeritate de propriis facultatibus restituat quadruplum eidem ecclesie omnia que auferre temptauerit et quandiu in hac pertinatia manserit sit excommunicatus a societate fidelium christianorum qui si in hac audacia ab hoc seculo obierit sit illi perpetua cum diabolo mansio in eterna dampnatione et hoc meum testamentum perpetuum obtineat uigorem. Facta carta testamenti V.o Idus Nouembris Era M.a C.a X.v.a VIII.a. Ego supradicta Eisemena hoc quod prono animo fieri decreui super altare predicte sedis coram idoneis testibus ponens propriis manibus roboraui † in die anniuersarii mei obitus de mea hereditate detur pauperibus inter panem et uinum XV modios et clericis eiusdem supranominate sedis in refectione eodem die totidem modios et hoc fiat omni tempore. Ego Gundisaluus episcopus predicte sedis conf. † †.
Martinus prepositus conf., — Sisnandus armarius conf., — Martinus capellanus conf., — Laurentius archidiaconus conf., — Petrus presbiter conf., — Ihoannes presbiter conf., — Pelagius presbiter conf., — Petrus diaconus conf., — Ihoannes diaconus conf., — Nunus diaconus conf., — Pelagius diaconus conf., — Iulianus diaconus conf., — Rodericus diaconus conf., — Salomon confessus conf., — Petrus subdiaconus ts., — Gundisaluus subdiaconus ts., — Petrus subdiaconus ts., — Menendus Gunsaluiz ts., — Gutierre Soariz ts., — Sesnandus Ihoanes ts., — Aluitus Vermuiz ts., — Pelagius Atanagildiz ts., — Florit Godiniz ts., — Pelagius Petriz ts., — Gundisaluus Guterriz ts., — Iohannes Sansoniz ts., — Onorigus Vermuiz ts., — Feranandus Guterriz ts., — Pelagius Petris P. ts.

Aparato: 

(a) Na margem esquerda desde cum até de Palmaz com chamada para o texto. — (b) As letras nium encontram-se na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.