De moribus foris Santaren

Cartulário:

Nº Documento: 
0018
Fólio: 
10r-11r
Data do documento
Ano: 
1095
Mês: 
11
Dia: 
13
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 44, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 43, cóp. car. séc. XII.

In nomine Dei uiui atque redemptoris mundi piisimi atque inuictissimi miseratoris et humani generis Redemptoris filii eius Ihesu Christi et ex(a) ambobus procendentis Spiritus Sancti omnibus hominibus modernis namque et futuris loquor et ut mansuete que dicuntur audiatis deprecor uerba enim sunt domini nostri imperatoris Alfonsi certum namque uobis est qualiter Omnipotens Dominus non meis meritis neque uirtutibus sed propria uoluntate sicut ipse uoluit tradidit ciuitatem Sancte Herene in manibus meis quod incredibile ab omnibus aliquando erat quam ego letanter uolens christianis populare ut in ea maxime nomen Christi honoraretur matrisque eius Virginis Marie spopondi omnibus christianis in ea habitantibus me facturum in eis consuetudinis(b) cartam ad honorem Omnipotentis Dei et Sancte Marie Virginis pro remedio anime mee uel parentum meorum sicut et facio et peractum confirmo. Ego enim gratia Dei imperator Alfonsus uobis omnibus christianis in Sancta Herena commorantibus huiusmodi facio scripturam ut habeatis uestras cortes et omnes uestras hereditates iure hereditario uos et omnis posteritas uestra et si aliquam gentem de quacumque parte non habueritis hereditetis de ea aliquem hominem quemcumque uolueritis uel offeratis ea alicui monasterio etiam et de homicidio uel de quacumque calumpnia seu liuore si contigerit inter uos non parietis plusquam quintam partem. Sed si aliquis iniuste absque aliquo facto occiderit iudeum ita quod omnis ciuitas per exquisitam ueritatem inuenerit(c) quod occiderit eum pariat totam calumpniam usque ad sumum. Quod si causa eueniente quod non sit uoluntas eius occiderit eum et per exquisitionem ueram quod fuerit uoluntas eius in(d) mortem illius pariat quintam partem homicidii qui enim furtum fecerit pariat usque ad sumum calumpniam partem regis et illi cuius fuerit furtum duplet ille uero qui aliam calumpniam fecerit ducatur ante maioris ciuitatis et per exquisitam ueritatem secundum certitudinem pariat quintam partem regis excepto quod compleatur usque ad sumum. Si autem calumpniam aliquam contingerit inter uestros homines de uestris uillis propriis(e) omnis calumpnia sit uestra; maurum siquis occiderit uel mortem illius celauerit per certam exquisitionem meliorum ciuitatis mittant illum homicidam in potestate regis ut faciat de eo secundum suam uoluntatem adhuc autem si transmutare se quesierit aliquis ad alias terras siue in Frantia siue in Castella uel in quacumque terra habeat suam hereditatem in Sancta Herena totam et adhuc si comparare uoluerit alteram habeat ille et suis filiis uel suis(f) nepotes et si filios non habuerit suis propinquis(g) aut si quesierit uendat donet faciat de ea suam uoluntatem et teneatis has hereditates laboratas et bene populatas de militibus qui seruiant domino Sancte Herene. Hoc facio uobis propter seruicium bonum quod michi fecistis et adhuc facietes. Etiam et adhuc subponimus ut si alicui dictum fuerit(h) dixerit occidisse maurum et ille se testauerit quia non sum factor huius criminis alius uero dixerit quia tu fecisti et inter omnes exquirere non potuerint ueritatem et defendere se uoluerit per unas armas secundum hoc iuditium et si factor fuerit mittant illum in potestate regis sicut iam dictum est superius. Mortem uero alicui si euenerit et equm uel loricam regis tenuerit ante eum presentetur si ille non tenuerit aliquid de illo et suum proprium fuerit licitum est homini mortuo donandi cui uoluerit. Omnes has uero consuetudines confirmo uobis et omni progeniei uestre ut sint firmissime in perpetuum. Quod si ego aut aliquis ex meis uel extraneis hanc testamenti certitudinem quod ego sponte feci(i) destruere(j) esse uoluero uel uoluerit quisquis fuerit propinqus(k) siue extraneus(l) a corporis et sanguinis Domini Nostri Ihesu Christi sit segregatus et cum Iuda traditore in ima tartari sit dampnatus amen. Hoc autem fedus meum sit stabile atque equale euo perempni et per(m) secula cuncta tam etiam uobis quam etiam progeniei uestre in perpetuum. Facta cartula confirmationis Idus Nouembris concurrente Era M.a C.a XXX.a III.a. Ego Alfonsus Dei gratia protector totius orbis Esperie imperator hoc confirmationis factum quod libenter scribere iussi conf. †.
Bernardus Toletanie(n) sedis archiepiscopus conf., — episcopus Comice Burgens[is] sedis conf., — Raimundus Palentine sedis episcopus conf., — Petrus episcopus Legionense sedis conf., — Cresconius Colinbriensis sedis episcopus conf., — comes Garsee prolis Ordonii conf., — Petrus Ansuriz comes conf., — Martinus Flami comes conf., — Froila Diaz comes conf., — Nunus Velasquiz comes conf., — Gunsaluus Nuniz conf., — Fernandus Raimundo conf.

Aparato: 

(a) Palavra adicionada na entrelinha. — (b) Palavra emendada de consuetudines. — (c) Palavra adicionada na entrelinha. — (d) Palavra adicionada na entrelinha. — (e) Palavras emendadas de uestras uillas proprias. — (f) Palavras emendadas de suos filios uel suos. — (g) Palavras emendadas de suos propinquos. — (h) As palavras dictum fuerit encontram-se adicionadas na entrelinha. — (i) Palavra adicionada na entrelinha. — (j) Palavra emendada de destructor. — (k) O u encontra-se adicionado na entrelinha. — (l) Palavra emendada de extraneis. — (m) Palavra adicionada na entrelinha. — (n) D. Bernardo, arcebispo de Toledo após a eleição feita a 18 de Dezembro de 1086 depois da reconquista levada a cabo por D. Afonso VI em 25 de Maio de 1085, foi metropolita e legado papal e mostrou-se grande apologista da causa cluniacense de onde provinha. D. Bernardo trouxe para Toledo vários clérigos franceses que a pouco e pouco foi colocando à frente dos destinos de várias dioceses; aparece referido várias vezes no L. P., sendo de salientar que nele vêm insertas duas bulas que Urbano II lhe dirigiu (docucmentos 619 e 620), na primeira das quais, a Cuncti sanctorum, de 15 de Outubro de 1088, o papa lhe concede o pálio e o privilégio de primaz sobre todos os reinos da Península, o que veio a ser confirmado por outros pontífices do séc. XII; na segunda, a Officii nostri, de 4 de Maio de 1099, o papa incorpora a diocese de Alcalá na de Toledo e declara sufragâneas da metrópole toledana as de Oviedo, Leão e Palência.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.