Testamentum de cenobio Laorbanensi

Cartulário:

Nº Documento: 
0061
Fólio: 
30v-31v
Data do documento
Ano: 
1116
Mês: 
3
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Em 29 de Julho de 1109 (documento 59), o conde D. Henrique e sua esposa D. Teresa haviam doado o mosteiro de Lorvão à Sé de Coimbra.

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 23, or. vis. trans. Cfr. também T. T. — C. R., Lorvão, m. II, doc. 20, apocr. séc. XIV (D. R. I, doc. 44).
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 23 a) cóp., séc. XII-XIII.

(a) Placuit inspirante diuina clementia comiti Henrico et uxor sue domne Tarasie regis Ildefonsi filie facere testamentum de cenobio Laorbanensi(b) quod dedicatum est in honore beati Mametis sedi Colimbriensis ciuitatis dedicate in honore beate Marie et episcopo domno Gunsaluo et successoribus eius et clericis ibidem commorantibus in perpetuum cum omnibus testamentis et adiectionibus suis ut habentur scripta in eiusdem cenobii testamentis eo quod erat sub regali temporalique potestate traditum uoluerunt pro redemptione eorum facinorum illud deliberare et sedi iam dicte in Dei honore adtestare quod testamentum a nobilioribus eorum palacii et ab archiepiscopo Toletano legato Sancte Romane Ecclesie, domno Bernaldo, immo et a domino papa Paschali confirmatum est transacto VII.em annorum tempore predictus episcopus considerata predicti cenobii restauratione Eusebium priorem in abbatem elegit ut cum monachis ibidem consistentibus regulariter uitam ducant et pro tuitione suis(c) eorumque de testamento suprataxato placuit sibi tantum illis concedere in primis scilicet omne quod habetur in circuitu predicti cenobii cum istis adiectionibus inferius nominatis: in Villa Coua illas uineas et terras que in testamentis ipsius cenobii sunt et illa acenia et Gondelin et nostram partem de Mortalago. Et in territorio Visiense uillam de Traixedo(d) cum sua ecclesia et Enegosela et illam ecclesiam de Oliuaria de Currelos et uillam de Sauugosa cum sua ecclesia et monasterium de Sperandei cum suis ecclesiis Sancti Martini et Sanctam Eolaliam cum suis terris et in uicino ciuitatis Colimbrie ab illa Barrosa et Vilela et Salas Boton cum sua ecclesia et infra ciuitatem predictam ecclesiam beati Petri cum omnibus suis uineis et ortis et in suburbio eiusdem ecclesiam beati Bartolomei cum omnibus suis uineis et Sanctum Martinum de Freiseneda et Sanctum Martinum de Seniobria(e) et ecclesiam beati Cucufati excepta parte episcopali harum supradictarum V.e ecclesiarum et in Arazede terras de Sendino Gundereiz et in Antoniol terras de Spanosendo et in Azamar terras de Alimia et uineam de Valle de Heiarelas et medietatem de illa pischalia de Mondeco et illos molendinos de Forma et alium molendinum qui est super illo de Martino et alium in Anzana et unam marinam in foce de Mondeco et unum chanal in Mondeco et uillam de Cendelgas et testamentum quod est in riuulo Frigido et uillam de Palos et Belli et medietatem de Kacia et unum hominem in Isgeira et quicquid deinceps augmentare uel adquirere potuerint licentiam habeant possidendi ut ipse abbas cum omni suo conuentu sit subditus episcopo et canonici prefate sedis et sine eorum consilio isto defuncto nullatenus alter eligatur terminationes uero supranominatas ad tuitionem monachorum ita possideant ut nemo successorum meorum aliquid ex eis minuet uel demat sed ad integrum ut iam diximus possideant in perpetuum de testamentis uero eiusdem cenobii que in heremo seu in potestate paganorum habentur Deo faciente christianitati restituta fuerint quantum inde potuerint sibi restaurent et episcopus cum clericis iam nominatis similiter faciant per singulos annos prandium in cenobio supradicto episcopo detur uti mos est episcoporum si autem aliquis successorum seu canonicorum aut cuiuscumque persone laicorum sit hoc nostrum factum in aliquo infringere temptauerit non sit ei licitum per ullam assertionem cuiuscumque ingeniose caliditatis sed pro sola temeritate de suis propriis facultatibus restituat in quadruplum supradicto cenobio omnia que auferre temptauerit et quandiu in hac pertinacia manserit sit excommunicatus a societate fedelium christianorum qui si in hac audatia ab hoc seculo obierit sit illi perpetua cum diabolo mansio in eterna dampnatione et hoc nostrum factum perpetuum obtineat uigorem sciendum est igitur quod si ille abbas qualicumque ingeniose caliditatis hoc quod suprataxatum est alienare seu auertere a iudicio et a tempestate Colimbriensis pontificis et canonicorum eiusdem presumpserit(f) et hoc probatum uero iudicio fuerit tam ille abbas quicumque fuerit et monachi eius careant om[n]ibus que suprascripta sunt et honore et licencia sic prenominato pontifici et eius canonicis cuncta dispositione ut statuerint. Facta donationis et confirmationis carta et manu propria roborata † coram presentibus quorum nomina scripta infra sunt XIIII.o Kalendas Aprilium Era M.a C.a L.a IIII.a.
Qui presentes fuerunt: Telus archidiaconus, — Ihoannes archidiaconus, — Sisnandus armarius, — Martinus capellanus, — Laurentius archidiaconus, — Petrus presbiter, — Pelagius presbiter, — Petrus presbiter, — Dominicus presbiter, — Petrus presbiter, — Ihoannes diaconus, — Petrus diaconus, — Iulianus diaconus, — Nunus diaconus, — Pelagius diaconus, — Martinus prior, — Petrus subdiaconus, — Martinus subdiaconus, — Martinus subdiaconus, — Petrus Gunsaluiz, — Gunsaluus Gunsaluiz, — Gunsaluus Guterriz, — Anaia Vistariz, — Menendus Gunsaluiz, — Gutierre Suariz, — Egas Paaiz, — Paai Diaz, — Fernandus Zoleimaz, — Randulfus Zoleimaz, — Menendus Nuniz.
Daniel indignus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita em letra posterior. — (b) Palavra emendada de Laorbarense. — (c) O último s encontra-se adicionado na entrelinha. — (d) O i encontra-se adicionado na entrelinha. — (e) O primeiro i encontra-se adicionado na entrelinha. — (f) Palavra adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.