Testamentum de ecclesia Sancti Iuliani

Cartulário:

Nº Documento: 
0045
Fólio: 
22v-23r
Data do documento
Ano: 
1096
Mês: 
2
Dia: 
15
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 45, or. vis. trans. Vem deslocada no original, a doação de Caceira da igreja de S. Julião e de Lavos. Aparece no fim do texto e antes das subscrições mas, falta-lhe, porém, a doação de S. Veríssimo (hoje Vila Verde), de Fontela e outras herdades referidas no L. P., o qual ou as citou indevidamente ou as transcreveu do outro inventário a que tanto ele como o próprio original fazem referência: In alio inuentario scripta est.

(a) Ego Petrus abbas propter amorem Sancte et indiuidue Trinitatis facio cartam testamenti ecclesie Sancte Dei Genitricis semper Virginis Marie episcopalis sedis Colimbriensis de ecclesia Sancti Iuliani que est sita in Septentrionali ripa Mondeci fluminis prope litus maris que quondam depopulata et destructa fuit a sarracenis et ego eam postea restauraui per iussionem consulis domni Sisnandi qui clericis et laicis potestatem tribuit edificandi more hereditario ecclesias et uillas sicut a rege domno Fernando acceperat potestatem ac postea ab eiusdem filio rege domno Adefonso. Et edificaui illam cum necessariis domibus et turri bona ex meis facultatibus et aliorum qui ibi propter Dei amorem de suis bonis contulerunt et sub meo iure et arbitrio ibi aliquid fecerunt. Omnia ad integrum concedo supradicte sedi tam ea que sunt interius quam ea que exterius omnia edificia siue plantationes omnes uinearum ac ceterarum arborum et terras cultas et incultas atque omnem hereditatem que ad eam pertinet tam prope quam longe in omnibus locis. Et de hereditatem supradicte Septentrionalis ripe que uocatur Casseira et Sanctus Verissimmus cum suo mandamento et Fontanela et tres combonas in illa uena solial et sauogal et altera inferior et unam combonam de Sancto Verissimo ad Orientem ipsius ecclesie Sancti Iuliani et trans flumen Mondecum in australi(b) parte eam que dicitur Laualos quam(c) ego apprehendi hereditatiue et contuli loco supradicto in possessionem exceptis aliis que iam edificate sunt que antiquitus ex eius testamento fuerunt aut quas ibi alii homines obtulerunt quarum noticia in alio inuentario scripta est obtulique testamentum istud leto animo et integra uoluntate super altare Sancte Marie supradicte sedis et in manu pariter domni Cresconii eiusdem loci episcopi adstantibus totius ordinis clericis ut illis et eorum successoribus hec prosint in aliquo corporale adiutorium sustentationis et mihi sit pars earundem orationum abluenda peccata et regna adipiscenda beata. Si autem quilibet uir aut mulier cuiusque potestatis siue conditionis aut graduum dignitatis hoc factum mee temptauerit irrumpere firmitatis non sit ei licentia per aliquod ingenium calliditatis sed pro sola presumptione quadruplum restituat eidem ecclesie sedis de rebus sue facultatis omnia que auferre uoluerit ambicione male uolumptatis et iungatur ab ecclesia excommunicatis et a sacramento corporis et sanguinis Domini separatis quandiu perstiterit in huius pertinatia prauitatis et hoc meum factum semper obtineat uigorem stabilitatis. Facta est carta testamenti X.o VI Kalendas Marcii in Era M.a C.a XXX.a IIII.a. Ego supradictus Petrus abbas illam propria manu obtuli roboratam hoc signo uiuifice crucis † coram multis idoneis testibus ex quibus quorumdam nomina ad confirmationem sequatium nostrorum subscribere curauimus.
Martinus prior confirmo, — Salomon prior conf., — Ihoannes presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Tellus presbiter conf., — Erus archidiaconus conf., — Petrus presbiter conf., — Pontius presbiter conf., — Fernandus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Sisnandus diaconus conf., — Petrus diaconus conf., — Telus subdiaconus conf., — Pelagius subdiaconus conf.. — Exorciste qui adfuerunt: Petrus, — Iulianus, — Pelagius, — Mauram Menendi ts., — Petrus Pelagii testis, — Christoforus Sionis ts., — Ramirus Mauraniz ts., — Pelagius Petri ts.
Pelagius dictauit.

Aparato: 

(a) Na margem esquerda: de Sancto Iuliano in foce Mondeci iuxta litus maris. — (b) O s encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) Palavra adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.