Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0223
Fólio: 
111r
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 42, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 476 (= Cópia C).

In Dei nomine. Ego, Randu Baltariz, uobis, Iohanni Gundesendiz, et uxori uestre, Exemena, in Domino Deo eternam salutem, amen. Ideo placuit mihi, per bona pacis et uoluntas, nullo quoque gentis imperio nec suadentis articulo, sed propria mihi accessit uoluntas, ut facerem kartam uendicionis, sicut et facimus, de hereditate nostra propria, quam habemus de subieccione parentorum meorum uel auorum meorum. Et habet ipsa hereditas iacenciam in loco predicto Pennafiel, subtus montem Magaio, discurrente ribulo Sur. Damus uobis illas uillas prenominatas Spunnir et Orral et Sala, Lagenosa et Amaral, medietatem, quomodo fuit de uestro patre, et esparte per Sanctum Martinum, et fer in termino de Foliadela, et inde in Mazaneira. Do uobis meam partem integram, per ubi illam potueritis inuenire, per suos terminos antiquos, pro quos accepi a uobis, precio, III solidos monete: tantum mihi bene conplacuit et de precio aput uos nichil remansit in debitum. Siquis tamen, quislibet uir aut mulier, de nostris propinquis aut de extraneis, uel ego, uenerit qui hoc meum factum irrumpere temptauerit, et ego, Randu, in concilio deuendicare uel auctorizare uobis non potuero aut noluero, tunc, sim constrictus legali iudicio duplatas supradictas hereditates, de meis facultatibus propriis; et uos semper eas obtineatis in pace. Facta carta uendicionis mense Nouembris, Era M.a C.a X.v.a VI. Ego, supradictus Randu, qui hanc cartam facere, iussi propria manu mea roboro †.
Qui presentes fuerunt: Egas ts., — Vermudus ts., — Gunsaluus ts., — Garcias ts., — Sesnandus ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.