Carta donationi[s] et pacti

Cartulário:

Nº Documento: 
0277
Fólio: 
127r-127v
Data do documento
Ano: 
1130
Mês: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Placuit michi Iohanni Lazariz presbitero dare tibi Menendo Pelaiz hereditatem meam propriam quam habeo in Mortalago que iam est testata Colinbriane sedi. Do et concedo illam tibi tali conuencione per suis terminis antiquis ut facias eam habitare hominibus. Cum autem fuerit bene habitata et bene edificata tu accipias inde medietatem et facias de illa quicquid tibi placuerit in perpetuum. Et aliam medietatem ego retineam in uita mea. Post obitum uero meum illa mea media pars remaneat integra supradicte sedi. Si autem tu autem tu neglexeris ibi hoc quod promisisti omnem hereditatem michi relinquas uel canonicis si ego mortuus fuero. Sed noscant tam presentes quam futuri quod hoc totum suppradictum fuit factum cum consensu canonicorum prefate sedis. Quicumque autem hanc [scrip]turam irrumpere uoluerit sit maledictus et excomunicatus et cum Iuda traditore in infernum sit dimersus. Facta conuencionis et donacionis carta mense Marcio, Era M. C. LX. VIII. Ego supradictus Iohannes qui hanc cartam tibi Menendo Pelaiz facere iussi sicut ibi superius scriptum est confirmo et propria manu coram idoneis testibus robor † o.
Qui adfuerunt: Iohannes prior conf., — Arias presbiter conf., — Didacus presbiter conf., — Fernandus Gotieriz ts., — Ramirus Maruaniz ts., — Iohannes Zoleima ts.
Suarius subdiaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.