Testamentum de uinea

Cartulário:

Nº Documento: 
0286
Fólio: 
130v
Data do documento
Ano: 
1088
Mês: 
1
Dia: 
16
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Sancte Trinitatis. Hoc est testamentum uinee nostre quod omni uoto et plena uoluntate sana et integra mente exarare et firmare Sancte Marie Colinbrie sedi in uita nostra decreuimus ego Gundisaluus Razamondiz et uxor mea Maria Iohannes anime nostre salutem inquirentes inquirentes. Euangelicum quippe preceptum pre occulis habentes in quo Dominus discipulos suos admonet dicens: "Vigilate et orate quia ora [qua] non putatis Filius hominis ueniet"(a). Et metuentes quod absit ne intestati ab hac uita discederemus istam uineam cum arboribus infra terminata ab hac die de nostra paupertate predicte ecclesie preposuimus: in Oriente ista uia que diuisio est inter illam ciuitatem predictam et Montem Rubium; in Occidente ciuitas predicta; in Septentrione uinea Gundisalui Iohannis; et in Meridie uinea domne Gebre. Siquis autem ex heredes siue alienis hoc uotum nostrum infringere uoluerit sit a Deo maledictus et cum diabolo in futuro concremandus et duplicatam eam componat et iudici ciuitatis aliud tantum. Nos Gundisaluus predictus et Maria manibus nostris roboramus et signa hec fecimus † † et confirmamus. Facta carta testamenti XVII Kalendas Februarii, Era M. C. XXVI.
Qui presentes fuerunt: Pelagius Eriz ts., — Iohannes Quintalaz ts., — Menendus Arias ts., — Gunsaluus Iohannis Iohannis ts., — Iohannes Ieremie ts., — Gunsaluus Iben Ecas ts., — Nunu Gundizidiz ts.
Martinus Simeonis notuit.

Aparato: 

(a) Luc. 12, 40: "Et uos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis uenit".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.