Carta transmutationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0322
Fólio: 
142r
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
7
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Cidi Arias placuit mihi per bona pacis et uoluntas ut facerem uobis domno Mauritio episcopo cartam firmitatis de VIII.a de una ecclesia de Varzina que mihi hereditaui de parte de mea tia domna Exemena et dedisti mihi pro ea unam curtim in Colinbria, illa que fuit de Zoleiman Alcaraki per consensum de uestris canonicis et auctorizastis. Et ista transmutacione stet firmiter et abeat roborem temporibus seculorum. Si quislibet uero quod fieri non credimus quam ego aut meis filiis aut neptis aut extraneis uenerit contra hoc nostrum scriptum siue roboratum in aliquo infringere temptauerit non habeat ullam licenciam faciendi. Sed tamen pro sola audacia uel temeritate quantum a te in hac uoce requisierit et ego deuindicare in concilium non potuerim tunc a uestra parte aut qui uestra uoce pulsauerit in duplum uobis componam simul cum quantum fuerit meliorata et ad iudicem ciuitatis suum iudicatum. Facta scriptura XV Kalendas Augustas, Era T.a C.a X.a.a VI.a.
Qui presentes fuerunt: Domnus Frogianus conf., — magister Aldoinus conf., — Petrus presbiter conf., — Odorius presbiter conf., — Bellid Iustiz ts., — Pelagius Secemodiz ts., — Fernandus Coaziniz ts.
Sesnandus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.