Carta uenditionis de molino de Antoniol

Cartulário:

Nº Documento: 
0389
Fólio: 
162r
Data do documento
Ano: 
1080
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I. doc. 13, or. vis. trans.

In Dei nomine. Ego Maria prolix Iuineiz placuit mihi per bone pacis uoluntatem ut uenderemus ad uos facerem[us] uobis Pelagio Eriz cartulam uendicionis de medio de uno molino quem habeo de mea herencia. Et habet iacenciam in loco de Antiniol in illa strata que discurrit de Sancto Iusti pro ad Colimbriam. Et accepimus a uobis in precio VI numos aureos tantum nobis bene conplacuit et de precio apud uos nichil remansit ita de hodie die habeatis uos illud molinum firmiter et omnis posteritas uestra usque in perpetuum. Et si aliquis homo uenerit contra hanc cartam uendicionis ad imrumpendum et ego in concilio autorizare tibi noluero siue non potuero pariam uobis illud mulinum duplatum et quantum fuerit melioratum et uobis perpetim habiturum. Facta carta uendicionis mense Nouembris, Era M.a C.a XVIII. Ego Maria tibi Pelagio Eriz hanc kartam uendicionis manibus meis r † oboro.
Qui presentes fuerunt: Froila Gunsaluis ts., — Arias Fernandiz ts., — Aluitus Cidiz ts., — Froila Tructiz ts., — Fernandus Vetiliz ts., — Zoleima Fernandiz ts.
Erus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.