Karta testamenti Marie Gunsalui de Auelanale

Cartulário:

Nº Documento: 
0215
Fólio: 
108v
Data do documento
Ano: 
1182
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, docs. 25 e 26, or. car.
Vid. etiam o documento 591 (= Cópia C).

In Dei nomine. Hec est karta uenditionis et conuentionis quam iussi facere ego, Maria Gunsaluiz, tibi, Menendo Martini, consuprino meo, de tota illa mea hereditate que habet iacenciam in loco qui dicitur Auelaal, tam de molendinis quam de terris cultis et non cultis, scilicet, de duabus partibus de tota illa hereditate, quam ibi habui, cum marito meo et filio meo. Nam, terciam partem de illa hereditate iussi dare, post mortem meam, clientule mee, Eluire, et alias duas partes do et uendo tibi, pro quinque morabitinis, quos a te in presenti recipio, uidelicet, tali conuentione ut habeam fructum de illa in tota uita mea, et tu des mihi, per singulos annos, dum uixero, unam pellem cordeiram. Post mortem uero meam, persoluas sedi Colinbriensi Sancte Marie I morabitinum, pro mea anima et mariti mei et filii mei; et hoc facias in unoquoque anno, in die anniuersarii mei. Et tu, statim cum ego mortua fuero, recipias predictas duas partes et habeas inde fructum, in tota uita tua; et non habeas potestatem uendendi uel donandi illa. Post mortem uero tuam, remaneat predicte sedi Sancte Marie, in perpetuum, pro anima mea et mariti mei et filii mei. Et hoc ita sit, si tu fueris clericus; sed, si clericus non fueris, uel priusquam ego mortuus fueris, post mortem meam, remaneat sedi Sancte Marie, in perpetuum. Sed si aliquis, de meis parentibus, hoc meum factum laudauerit sit benedictus; sed siquis, de meis uel de extraneis, hoc meum factum infringere temptauerit, quisquis fuerit, quantum inquisierit uel auferre temptauerit, tantum tibi et predicte sedi in duplum componat, et domino terre aliud tantum, et insuper sit maledictus siue maledicta, usque in septimam generationem. Facta karta mense Aprili, Era M.a CC.a XX.a. Ego, prenominata Maria Gunsaluiz, que hanc kartam fieri mandaui coram bonis hominibus, roboro et confirmo et hoc sig † num facio.
Qui presentes fuerunt: Alfonsus Petriz ts., — Petrus Venegas ts., — Suarius Venegas ts., — Gundisaluus filius ts., — Pelagius Pelaiz ts., — Petrus Iohannis ts., — Iohannes Vincentiz ts., — Petrus Iohannis ts. — Petrus Iohannis prior uidit, — Ciprianus presbiter uidit, — Martinus diaconus uidit, — Dominicus subdiaconus uidit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.