[Carta uenditionis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0238
Fólio: 
116r
Data do documento
Ano: 
1189
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VII, doc. 12, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Saluador Petriz et uxor mea Eluira Fernandiz uobis Petro Suarii decano Sancte Marie et omni conuentui canonicorum de sexta de uno casale quam habeo uobiscum qui est in loco qui dicitur Pena. Vendimus uobis sexta de illo casale sicut nos eam melius habuimus pro precio quod a uobis accepimus scilicet I morabitinum et medium et II solidos et VIII denarios quoniam tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio nichil remansit in debitum. Igitur habeatis sextam de illo casal et faciatis de illa quicquid uobis placuerit in perpetuum et illi qui uenerit post uos. Et si forte aliquis ex nostris uel extraneis uos inquisierit quantum inquisierit tantum in duplum componat et domino terre aliud tantum et quantum fuerit meliorata. Et si nos in concilio uenerimus et auctorizare non potuerimus uel noluerimus tunc iudex nos constringat donec illam duplatam reddamus et quantum fuerit meliorata. Facta est carta mense Maii, Era M.a CC.a XX. VII.a. Nos supranominati qui hanc cartam iussimus facere coram bonis hominibus roboramus et hec sig † † na facimus.
Qui presentes fuerunt: Petrus Iohannis presbiter adfuit, — Petrus presbiter Bi adfuit, — Alfonsus diaconus adfuit, — Petrus Nuniz ts., — Iohannes Velu ts., — Martinus Suarii ts., — Magister Iohannes adfuit.
Martinus diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.