Donationis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0305
Fólio: 
137r-137v
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
1
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 376 (= Cópia C).

In Christi nomine. Ego, Menendus, Baldemiri filius, facio tibi, germane mee Sisilli, cartam confirmacionis de medietate hereditatum siue omnium mearum rerum; uidelicet, medietatem de uilla Viminaria et medietatem de illis terris de Alualad et medietatem uinearum mearum et medietatem domi, et de illis uasis argenteis siue d[e] omnibus utensilibus que in ea sunt similiter; atque de uaccis et ouibus, ut habeas et possideas, omnibus diebus uite tue, hereditario iure et, post obitum tuum, sicut hoc scriptum est, ea disponens, id est, terciam partem ex omnibus Sancte Marie Colimbriensis sedis per testamentum relinquas, duas uero partes ad subrinos tuos equaliter relinquas, id est, unam partem filie mee Iuste relinquas et alteram partem ad subrinum meum, Menendo Iohannis. Sciendum uero quia ideo hoc tibi feci, quia alium uirum preter me, cum quo hereditates et cetera adquisisses, abere noluisti et seruicium mihi ut bene placuit fecisti et facietis, dum uixero, promisisti. Ego, Menendus supranominatus, qui hoc scriptum facere iussi, propria manu roboraui et tibi, sorori mee, traddi coram idoneis testibus, quorum nomina scripta sunt inferius. Facta donacionis carta Nonas Ianuarii, Era M.a C XXX VIIII.
Qui presentes fuerunt: Menendus Gunsaluiz ts., — Recamondus Aluitiz ts., Iohannes Gunsendiz ts., — Anaia Vistraris ts., — Fernandus Ermigiz ts., — Bellitus Iustiz ts., — Artaldus ts., — Mitus Cidiz ts., — Didacus Rodriguiz ts., — Florid Gudiniz ts., — Mauricius Colimbriensis episcopus confirmo †.
Daniel diaconus scripsit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.