[Carta] uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0216
Fólio: 
109r
Data do documento
Ano: 
1098
Mês: 
8
Dia: 
15
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 53, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 4, doc. f, cóp. vis. trans.
Vid. etiam o documento 228 (= Cópia D).

In Dei nomine. Ego, Transilli, una cum filiis meis, Brandila et Fradegundia et Spuili et Leuuili. Ideo placuit nobis, per bone pacis et uoluntas, nullo quoque gentis imperio, nec suadentis articulo, neque pertimescentis metum sed propria nobis accessit uoluntas, ut faceremus uobis, Iohannis, prolis Gumdesindo, et uxori uestra, Eximena, sicut et facimus, kartulam uendicionis de hereditate mea propria, quam habemus in uilla quam nuncupant Iban Ordonis, suptus montis Fuste, discurrente riuulo Sur, terictorio Alahouen. Est ipsa hereditas, in loco predicto, medietate de ipso kasal de super illo laurario, et medietate de ipso alio quod dicunt de Sauegoto. Et habuimus illam hereditatem, de suscessione auie nostre, Segisinda, et genitori nostro, Ildosindo; et ego, Trasilli, habui illam de parte filii mei, Guimara, qui fuit migratus in meo iudicio. Damus uobis illam atque concedimus, cum omnes suas prestaciones, quantas in se obtinet qui ad prestitum ominis est, per uius locis et uicos et terminos antiquos, per ubi potueritis illam inuenire. Et accepimus de uos, in precio, L modios, quia tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum, ita ut, de hodie die, fiat ipsa hereditas de iure nostro abrasa et in uestro iure sit tradita, translata atque confirmata. Abeatis uos illam firmiter, iure quieto, temporibus seculorum. Et siquis tamen, quod fieret non creditis, si aliquis homo uenerit, uel uenerimus, contra hanc cartulam ad inrrumpendum, et nos in concilio noluerimus aduendigar aut auturgar, post uestram partem aut uos in uoce nostra, quomodo pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam, et quantum ad uobis fuerit melioratam; et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis die X.o VIII.o Kalendas Septembris, Era M.a C.a XXX. VI. Transilli, una cum filiis meis iam supernominatos in hanc cartam uendicionis, manibus nostris r † obroramus.
Petrus ts., — Iohannes ts., — Suarius ts., — Iohannes ts., — Arias ts., — Didacus Venegas adnunciaui, — Iohannes presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.