Carta uenditionis de domibus

Cartulário:

Nº Documento: 
0314
Fólio: 
139v
Data do documento
Ano: 
1150
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Sub Christi nomine. Hec est carta uendicionis et firmitudinis quam iussi facere ego Sesnandus Seguin et uxor mea Iusta uobis domno episcopo Iohanni et priori Sancte Marie Petro Iohanni omnibus canonicis de uno balneo cum suis domibus et cum suo pozo suis undique adornatum terminis. Vendimus ex ipso uobis nostram porcionem scilicet duodecimam partem pro precio quod a uobis accepimus uidelicet II morabitinos auri quia tantum nobis et uobis bene conplacuit conplacuit et de precio apud uos nichil remansit. Cuius uero isti sunt termini: in Oriente domnus Pelagii Pelagii et alius Pelagii; in Occidente uia publica; in Aquilone uia publica; in Affrica terrenum de Menendo Coruo. Damus uobis ipsud balneum cum supradictis partibus. Sed si forte aliquis homo uenerit qui hoc nostrum factum irrumpere uoluerit quisquis fuerit quantum auferre temptauerit tantum in duplum uobis conponat et domino patrie aliud tantum. Et si nos in concilio uenerimus et non potuerimus illud uobis auctorizare aut noluerimus conponamus uobis duplatum et quantum fuerit melioratum. Facta carta uendicionis mense Aprilis, Era M.a C.a LXXXVIII. Nos supranominati qui hanc cartam facere iussimus cum manibus nostris hec signa facimus † †.
Qui presentes fuerunt: Pelagius Gusteiz ts., — Pelagius Guteriz ts., — Martinus Mofabe ts., — Iulianus aurifex ts., — Daniel alfaiat ts., — Pelagius Teliz ts.
Andreas diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.