Testamenti series de uilla de Porto de Marrondos

Cartulário:

Nº Documento: 
0257
Fólio: 
122r
Data do documento
Ano: 
1098
Mês: 
5
Dia: 
15
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Domini Nostri Ihesu Christi. Hec est carta testamenti quod feci ego Vermudus Cidiz de mea porcione de uilla sita in Porto de Marrondos, id est, quartam partem tocius uille ad ecclesiam Sancti Martini cum egressibus et regressibus et aquibus et cum omne apprestitum que in ea est. Et habeat has terminaciones: in Oriente illud flumen; in Occidente agros ipsius ecclesie predicte; in Septemtrione uia puplica; in Meridie mons nomine Gimil. Hoc testamento proprio animo et mente firma ob amorem Dei et remedium anime mee fieri obtaui et idoneis testibus infirmantibus confirmaui. Siquis accederit ex propinquis aut alienis filii nepoti aut ex propinqui qui hanc scripturam testamenti infringere uoluerit ut sit excomunicatus et a Christi sede separatus et insuper pariat illam que in carta resonat duplatam et iudici terre iudicato. Facta carta Idus Mai, Era M.a C.a XXX.a VI.a. Ego Vermudus confirmo et hoc f † acio singnum.
Qui presentes fuerunt: Tructesindus Tructesindiz ts., — Auriol Mareikiz ts., — Micael ts., — Veila Venegas ts., — Gundisaluus Venegas ts., — Gundisaluus Petriz ts., — Bellid Iustiz quos uidi.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, em letra da mesma época, mas diferente, desde de uilla.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.