Cautum uille Midonis quod fecit Adefonsus rex domno Michaeli colinbriensi episcopo

Cartulário:

Nº Documento: 
0060
Fólio: 
29r-30v
Data do documento
Ano: 
1169
Mês: 
11
Dia: 
13
Local: 
Lafões
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ego Alfonsus ex diuina prouidentia Portugalensium rex totius Ispanie illustris imperatoris Alfonsi nepos consulis domni Henrici et regine domne Tarasie filius nulla necessitate compulsus sed prompta ac beniuola uoluntate et diuino amore commotus uobis domno Michaeli Colimbriensi episcopo successoribusque uestris atque canonicis Sancte Marie Colimbriensis sedis facio cautum de medietate uille Midonis que medietas est de iure et potestate predicte sedis nam alteram medietatem iam olim per terminos suos Laorbanensi monasterio pro remedio anime mee cautaueram termini uero istius medietatis sedis Sancte Marie isti sunt et sic iussimus illos terminari uidelicet: a parte Aquilonis in portu fluminis Mondeci quem uocitant portum de Midones subtus dirutum pontem lapideum ubi finitur terminus medietatis Laorbanensis monasterii et ibi uidelicet in predicto portu incoat terminus medietatis sedis Sancte Marie quomodo spartit per mediam fluminis cum Vlueira de Conde; a parte etiam Aquilonis ueniendo in directum uersus Affricum ad illos ambos cautos sedis monasterii qui simul ab ipso portu incipiunt deinde quomodo uadit per ipsum infestum ad illos alios ambos cautos qui sunt fixi in illo colle qui uocatur Pausatorium eo quod uiri et mulieres ex in festo lassi pausant ibi inde quomodo ascenditur in directum per plana usque ad ambos cautos qui sunt fixi in simul in illa uarzena de Forno Tegularum et uadit in directum iuxta illam stratam et ferit in illos alios duos cautos qui sunt in simul fixi iuxta stratam quorum unus lapis incompositus uidetur alter uero similitudinem hominis habere uidetur in modum idoli inde uero quomodo uadit ad illos ambos cautos qui diuidunt inter ambas meditates sedis et monasterii inde uero quomodo uadit in directum diuidendo illas medietates per amplum usque peruenit ad illam magnam petram natiuam que est iuxta portum caualar et ibi iuxta in directum ferit in alium cautum sedis qui est in ripa fluuii de Caualos deinde per mediam uenam in eodem portu caualar quomodo spartit cum Tuiriz et Villa Plana et Couas inde uero quomodo uergit ab Oriente in Occidentem per mediam uenam discurrente riuulo de Cauallos usque in illum portum ubi intrat riuulus de Couas in Cauallos et quomodo spartit cum Candanosa per mediam uenam et inde ferit in illum cautum qui est in medio riuulo in loco ubi ad Affricum est illa petra quam uocitant de aquilas uersus illum montem qui uocatur Mons Acutus et ab eodem predicto cauto quomodo discurrit ipse riuulus de Caualos ad Occidentem usque ad alium cautum qui est terminus inter Tabulam et Midones quomodo diuidit riuulus inter utramque uarzenam usque ad cautum qui est de super foce de Varzenela ubi intrat Varzenela in Cauallos et inde quomodo ferit riuulus de Caualos in alio cauto qui est in media uena illius porti quem portum uocitant das Paredes inde ad alium portum de illa strada que uenit de Tabula ad Vlueiram de Currelos et quomodo ab eodem portu discurrit aqua in directum quousque peruenit ad illam lagenam nadiuam que stat in medio riuulo de Caualos et est super illa presa de molino qui est ibi inferius inde uero ab illa lagena supradicta quomodo uegit ad Aquilonem in directum per illam costam montis ascende[n]do ad illos penedos de costa montis et ascendit ad cacumen de lomba illius montis qui iminet Mondeco et iminet inter Mondecum et Cauallos ubi est fixus ille cautus qui utrique parti iminet et inde descendit contra Mondecum ad Aquilonem que est in costa montis et descendit ad illum cautum qui est in ripa Mondeci per ubi illa sicca correga de ualle de Martino intrat in Mondecum usque ad mediam uenam fluminis Mondeci inde uero quomodo ascendit ab Occidente in Orientem per mediam uenam Mondeci in directum et per illam uarzenam includendo eam quousque peruenitur ad primos superiores cautos sedis et monasterii qui sunt in supradicto portu de Midones et usque ad uenam fluminis que diuidit inter Vlueiram de Conde a parte Aquilonis et inter Midones a parte Australi hoc autem cautum medietatis predicte uille Midonis ad honorem Dei et Sancte Marie Virginis fatio et confirmo bona uoluntate sana mente et integro animo cum introitibus et egressibus suis cum adiacentiis et pertinentiis aquis, fontibus, montibus, pascuis et pratis, uallibus, nemoribus, locis ruptis et inruptis et cum omnibus que ibi ad prestitum hominis sunt sicut concluditur his suprascriptis terminis ut scilicet quicquid ibi nostri iuris erat uel siquid ad regiam potestatem pertinebat ab hac die in antea de nostro iure et de omni regia potestate omnino et semper auferatur et in uestro dominio sit traditum atque confirmatum ex nunc et in perpetuum sciendum uero quia hoc facio pro remedio anime mee et parentum meorum et pro bono seruicio quod mihi semper fecistis maxime uero ut nostri memoria iugiter uestris orationibus comendetur siquis itaque quod fieri nullomodo permittimus nec credimus uenerit tam propinquis quam extraneis cuiuscumque dignitatis uel persone quisquis fuerit qui predicti cauti terminos irrumpere seu uiolenter intrare presumpserit sex mille solidos probate monete uobis et sedi reddere regia potestate cogatur et quantum dampni fecerit quadrupliciter componat insuper a Sancte Matris Ecclesie sinu et a consortio fidelium separetur anathematis gladio feriendus et infinita incendia gehennali patiatur cum diabolo et angelis eius sine fine puniendus. Facta est huius cauti firmitudo et confirmata apud Alafoe Idus Nouembris Era M.a CC.a VII.a. Ego Alfonsus Portugalensium rex cum consensu filiorum meorum uidelicet regis Sancii et regine Orracce atque Tarasie in presentia testium idoneorum hoc firmamentum manu mea propria roboro atque confirmo † † †. Ego quoque rex Sancius hanc cartam quam pater meus fieri iussit roboro atque confirmo. Ego quoque Tarasia regina hanc cartam quam pater meus fieri iussit roboro atque confirmo.
(Sinal rodado): Rex Alfonsvs †; Rex Sancivs eivs filivs †; Regina Tarasia eivs filia †.
Qui presentes fuerunt: Comes Velascus regis Alfonsi curie maiordomus conf., — Fernandus Alfonsi eiusdem regis Alfonsi signifer conf., — Petrus Fernandi regis Sancii maiordomus conf., — Nunus Fernandiz eiudem regis signifer conf., — Suerius Menendi Extremature de Sena sub rege Alfonso presidens confirmo Petrus Nuniz cognomento Velio conf., — Menendus Gunsalui conf., — Velascus Fernandi conf., — Suerius Venegas conf., — Alfonsus Ermigiz conf., — Ermigius Menendiz conf., — Suerius Arias conf., — Pelagius Barragam conf., — Cerueira Colimbrie pretor conf., — Petrus Saluadoriz conf., — Martinus Anaia conf., — Alfonsus Petri conf., — Petrus Petri conf., — Vzbertus conf., — Fernandus Fernandiz conf., — Petrus Nuniz conf., — Egas Vermuiz de Sena conf., — Ihoannes Bracarensis metropolitanus conf., — Petrus Portugalensis episcopus conf., — Ihoannes Tudensis episcopus conf., — Menendus Lamecensis episcopus conf., — Aluarus Vlixbonensis episcopus conf., — Gunsaluus Visiensis episcopus conf., — Suerius Elborensis episcopus conf., — Ihoannes prior Sancte Crucis conf., — magister Albertus conf., — magister Midus conf., — magister Raimundus conf., — Ihoannes Laorbanensis abbas conf.
Petrus Feigion regis notarius notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.