Carta testamenti quam fecit aluazil ad domnum paternum episcopum de canonica Sancte Marie

Cartulário:

Nº Documento: 
0016
Fólio: 
8v-9v
Data do documento
Ano: 
1086
Mês: 
4
Dia: 
13
Nota: 

Segundo Pierre David, este documento é uma falsificação que não pode ser anterior a 1132 ("Regula Sancti Augustini. À propos d'une fausse charte de fondation du chapitre de Coimbra", em R. P. H., III, 1947, p. 27-39, seguida de "Observação paleográfica ao diploma de 1086" por Torquato de Sousa Soares, ib., p. 40-42). A existência do Cabido e da escola da Sé não pode ser posta em dúvida, porque consta doutros documentos. Trata-se, sem dúvida de uma importante informação, pois nela se fala da Sé episcopal de Coimbra, do seu primeiro bispo D. Paterno, do governador e seu distrito, do conde D. Sesnando, da instituição do Cabido diocesano segundo a ordem de Santo Agostinho, da elevação de Coimbra, recém-conquistada pelo rei Fernando Magno de Leão e por D. Sesnando, à categoria de cidade episcopal, do convite feito a D. Paterno, até então prelado de Tortosa, para seu primeiro bispo, e da sua vinda para Coimbra; e ainda da nomeação do primeiro prior da Sé Martinho Simões e dos primeiros cónegos: além de Martinho Simões, os presbíteros Ero Pais, Pedro Zalama, João, Salomão e Pedro, este levita.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. I., doc. 20, cóp. em vis. trans. de c. 1132.

Sub nomine Sancte et indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Audiant presentes et futuri uerba relationis huiusmodi nam transactis temporibus Deus Omnipotens elegit regem domnum Fredenandum catholicum christianorum protectorem qui consurgens eius adiutorio cepit non paucas ciuitates atque oppida in omnibus finibus regni sui a paganis auferens et christianis hominibus concedens. Deinde obsedit Colimbriam ciuitatem cum consilio domni Sisenandi consulis qui antea honorifice in urbe Hispali morabatur et sublimis habebatur cepitque suprafatus rex Colimbriam presente iam dicto consule Sisenando et dedit eam illi tribuitque ei potestatem dandi et auferendi atque iudicandi et omnia ordinandi secundum suam uoluntatem. Deinde rex predictus reuersus est ad locum Sancti Iacobi apostoli orationis causa et inuenit domnum Paternum episcopum uenientem ad se missum a rege Cesarauguste urbis qui suprafatus episcopus eo tempore Tortuosane urbis sedem tenebat sed propter societatem paganorum officium et ordinem suum minime adimplere ualebat. Rogauitque eum rex prefatus cum supradicto domno Sisenando consule ut ueniret Colimbriam et moraretur ibi. Spopondit autem episcopus uenire sed in diebus ipsius regis non uenit quia cito mortuus est predictus rex cui beata sit requies. Dehinc successit domnus Adefonsus rex in regno patris sui qui ualde dilexit consulem Sisenandum predictum et confirmauit ei omnia que suus pater illi dederat insuper et multa ei addidit. Postea episcopus predictus uocatus a consule et rege predicto uenit Colimbriam in qua omnem episcopatum cum omni diocese accepit qui simul cum consule predicto pueros nutriuit et eos docuit in sede episcopali Sancte Marie predicte ciuitatis atque ad ordinem presbiterii aplicauit et ordinauit eos communiter habitare secundum regulam(a) Sancti Augustini. Deinceps placuit predicto consuli necnon et pontifici studium eorum quod habebant in ordinibus tenendis et domibus edificandis secundum possibilitatem eorum fecerunt eis testamenti cartam ut habitarent in supradicto loco et possiderent eum et ut non preponatur eis alius do[mi]nator sed ex eis eligatur semper prepositus sub regimine illius episcopi secundum quod rectum est. Quamobrem ego suprafatus consul Sisenandus una cum pontifice domno Paterno sub gratia Dei et Domini nostri regis Adefonsi imperatoris totius Spanie placuit nobis ut faceremus Martino Simeonis filio presbitero et Ero Pelaiz presbitero et Petro presbitero qui et Zalama et Ihoanni presbitero et Salomoni presbitero et Petro leuite et cuicumque uobis placuerit qui in societate uestra permanere uoluerit secundum regulam canonice Sancti Augustini sicut et fecimus textum scripture firmitatis canonice predicte Sancte Marie Colimbrie urbis ut habeatis et possideatis eam omnibus diebus uite nostre. Igitur et placuit tam nobis ambobus quam omnibus uobis supranominatis preponere caput et prepositum Martinum presbiterum supradictum ut omnia que sunt in predicta ecclesia et canonica sint in manu sua tam de uestimentis quam ornamentis ecclesie atque hereditatibus siue et omne prestamen ipsius canonice intus et foris. Nam et ipsi clerici prenominati stent per suum arbitrium ut liber regule Beati Augustini docet et doctrinam ipsius libri secundum uestram possibilitatem adimplere studeatis et assidue nostrorum habeatis memoriam tam uos prenominati quam subsequentissimi uestri per secula seculorum amen. Igitur et ipse predictus Martinus nichil sine consensu fratrum illius et episcopi audeat agere. Sciendum quippe est ut si aliquis cuiuslibet ordinis siue sexus disrumpere uoluerit quid de quo supra ego Sisnandus et Paternus episcopus diximus atque scripsimus ut sit excommunicatus et a corpore et sanguine Christi sit separatus et cum Iuda traditore habeat portionem insuper et ipsam canonicam pariat duplatam secundum preceptum Libri Iudicii(b). Facta testamenti carta Idus Aprilis Era M.a C.a XX.a IIII.a. Ego Sesnandus predictus consul manu mea scripsi et roboraui †, — ego prefatus Paternus episcopus manu mea subscripsi, roboraui et confirmaui †, — ego Petrus abbas manu mea confirmaui †.
Menendus prolis Baldemiri proconsul ts., — Gunsaluus Venegas ts., — Ihoannes Gondesindiz ts., — Odorius Telliz ts., — Aluarus Telliz ts., — Gundisaluus Cidiz ts., — Pinniolus Grasia ts., — Bellitus Iustiz ts., — Ihoannes Iustiz ts.
Martinus supradictus presbiter scripsit.
Placuit predictis canonicis deinceps scribere hos clericos uolentes et promittentes se subicere eis eo quod maiores natu erant(c) ut regula docet hec sunt nomina: Dominicus presbiter, Petrus diaconus, Dominicus subdiaconus, Zuleimen presbiter.

Aparato: 

(a) O l encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) Lex Visigothorum siue Liber Iudiciorum, Lib. II: De Negotiis Causarum, III. Titulus: De testibus et testimoniis, § III: "De inuestiganda iustitia, si aliud loquator testis, aliut scriptura". — (c) A palavra encontra-se adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.