Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0226
Fólio: 
112r
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
6
Dia: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 13, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 4, doc. d, cóp. vis. trans.

(a) In Dei nomine. Ego Vermulus prolis Dauid et uxor mea Eugenia prolis Garsia in Domino Deo eternam salutem, amen. Placuit nobis per bonam pacis uoluntatem nulloquoque gentis imperio nec suadentis articulo nec pertimescentis metum sed propria nostra accessit uolumtas ut faceremus uobis Iohanne Gundesendiz et uxori uestre domma Exemena sicut et facimus cartam uendicionis de hereditate nostra propria quam habemus de subieccione auorum nostrorum et de genitore meo Garsia Gudiniz. Et habet iacencia in uilla Palaciolo subtus montem Fuste discurrente ribulo Barroso terrictorio Alahoen. Damus uobis ipsam uillam supranominatam de illa media duas partes de VI.a damus atque concedimus per huius locis et uicos [et] terminos antiquos per ubi illam potueritis inuenire cum omnes suas prestaciones quas in se obtinet que ad prestitum sunt pro qua accepimus a uobis precio L et V modios tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum ita ex hoc die uel tempore sit ipsa hereditas de nostro iure abrasa et in uestro iure sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra iure quieto temporibus seculorum. Et si nos uel quilibet alius uenerit ad inrrumpendum hanc cartam et nos in concilio noluerimus auturgar post partem uestram aut uos in uoce nostra quomodo pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam uel quantum fuerit melioratam et uobis perpetim habitura. Facta karta uendicionis die VII Idus Iunii, Era M.a C.a X.v.a I.a. Ego Vermudus et uxor mea Eugenia uobis domno Iohanne et uxori uestre domna Exemena hanc cartam manibus nostris roboramu † † s.
Qui presentes fuerunt: Vermudus ts., — Ansedo ts., — Arias ts., — Iohannes ts.
Pelagius scripsit.

Aparato: 

(a) Parte da rubrica (in Alafoen de uilla Palaciolo carta) está escrita à margem em letra da mesma época mas diferente.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.