Carta donationis Sancti Romani de Sena

Cartulário:

Nº Documento: 
0269
Fólio: 
125r
Data do documento
Ano: 
1133
Mês: 
6
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Placuit mihi Bernaldo episcopo promto animo cum omni conuentu canonicorum sedis Sancte Marie Colinbriensis meo iussu et illorum scripturam donacionis tibi preposito meo Menendo nomine presbitero facere de quadam heremitica domo que in finibus est opidi Sine sita ac sub honore Sancti Romani fundata. Condono quoque hac concedo tibi cum omni auctoritate Sancte Marie medietatem tantum supradicte domus quia altera pars alie medietatis possessio tua est sed causa benefici ac beniuolencie libuit condonare memoratam medietaten que mihi erat in d[omi]nacione tibi iure hereditandi cum omni hereditate ac possessione sua cum ingressu et regressu, cum terris cultis ac incultis, aquis, molinis, pascuis, uineis, edificiis ita ut a pristinis diuisa est tali modo complacuit mihi concedere in predictam domum tibi ut firmiter semper obtineas illam in meo tam obsequio micelaru quam in clericatu seu in aliqua obidiencia aliusmodi sicut opportet esse uel ut tibi placuerit. Quod si aliquis potens uel inpotens cuiuscumque persone sit qui hoc stabilitum scripture uiolare temptauerit quantum alienari uel auferre temptauerit ex illa tantum in duplum componat necnon a corpore et sanguine Christi sit alienatus et cum Iuda Scarioth sit illi porcio. Facta carta donacionis II Kalendas Iulii, Era M C LXX I.a. Ego prefatus Bernaldus episcopus qui omni conuentu clericatus Sancte Marie componere hanc scripturam iussi manu mea confirmo et hoc signum facio quod fecit †.
Pro confirmacione istius litteris huius cartule tribuit mihi episcopo Bernaldo Menendus prepositus Sancta Gaun ad iter exercitus castrorum scilicet facto.

Aparato: 

(a) À margem e com letra diferente, a rubrica foi acrescentada desde Sancti.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.