Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0217
Fólio: 
109r-109v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
6
Dia: 
10
Nota: 

Neste documento, a data que lê-se é Era M.ᵃ C.ᵃ X.ᵃ I.ᵃ (1073), mas no documento original é Era T.ᵃ C.ᵃ X.ᵘ.ᵃ I.ᵃ (1103).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 14, or. vis. trans.

In Dei nomine. Ego Fafila ideo placuit mihi per bone pacis et uoluntas nulloquoque gentis imperio nec suadentis articulo neque pertimescentis metum sed propria michi acessit uoluntas ut facerem uobis Mauricius episcopus sicut et facio cartam uendicionis uel donacionis de hereditate mea propria quam habeo in uilla quam uocitant Sancti Saluatoris de Eglesiola subtus montis Rodas terrictorio Alaphauan discurrente riuulo Pauia. Damus ad uos de ipsa ecclesia et de ipsa hereditate medietatem integram. Et habui illam ex parte auorum meorum Buisano. Et damus uobis aliam hereditatem quam habeo in uilla Nesperaria in loco predicto Sancti Genesi subtus montis Fuste terrictorio Alaphauan discurrente riuulo Amarantis. Et do uobis de ipsa ecclesia medietatem integram et de suis dextris qui sunt LXXX. IIII.or. Et habui ipsam ecclesiam de auuo(a) meo qui sursum resonat. Et do uobis ipsas hereditates cum omnes suas prestaciones quantas in se obtinet quia ad prestitum hominis est per uius locis et uicos et terminos antiquos per ubi illa potueritis inuenire et accepimus ex uobis in precio II solidos tantum mihi bene conplacuit et pro uestra bona que facitis mihi bene in uita que uixero et de precio aput uos nichil remansit in debitum ita ut de hodie die uel tempore fiant ipsas hereditates de iure meo abrasas et in uestro iure fiant tradite, translatas atque confirmatas. Habeatis uobis illas firmiter et omnis posteritas uestra iure quieto temporibus seculorum. Et siquis quod fieri non creditis aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartulam ad inrumpendum et nos in concilio noluerimus aduendicar aut auturgar post uestra parte aut uos in uoce nostra quomodo pariemus uobis ipsas duplatas hereditates uel quantum uobis fuerint meliorate et fuerint perpetim abiture. Facta carta uendicionis uel donacionis IIII.o Idus Iunii, Era M.a C.a X.a I.a. Fafila uobis Mauricius episcopus hanc cartam uendicionis uel donacionis manu mea r † oboro. Qui presentes fuerunt ego Mauricius episcopus Dei gratia Colimbriensis Roliani presbiteri scripsit, Didagus Venegas notuit, Menendus archidiaconus ts. confirmo et signum Iohannes ts., — Menendo ts., — Pelagius ts. Sancte † inpono(b).

Aparato: 

(a) O segundo u encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) A ordem textual está desordenada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.