Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0221
Fólio: 
110r-110v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
5
Dia: 
21
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 12, or. vis. trans.

In Dei nomine. Ego Pelagius prolix Gunsalui et uxor mea Adosinda prolix Arias in Domino Deo eternam salutem, amen. Ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut faceremus uobis domno Iohanne Gundesendiz et uxori uestre domne Exemena sicut et facimus kartulam uendicionis de hereditate nostra propria quam habemus de subieccione auorum nostrorum et de meo ianitore Arias. Et habet iacencia in uilla Iben Ordonis subtus montem Fuste discurrente riuulo Vauga terrictorio Alahoen. Damus uobis de ipsa hereditate que fuit de Arias Recarediz VIII.am integram damus atque concedimus per huius locis et uicos et terminos antiquos per ubi illam potueritis inuenire cum omnes suas prestaciones quas in se obtinet que ad prestitum hominis sunt pro qua accepimus a uobis X modios in precio tantum nobis bene conplacuit et de precio aput uos nichil remansit in debitum ita ex hoc die et tempore sit ipsa hereditas de iure nostro abrasa et in uestro et in uestro iure sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra iure quieto temporibus seculorum. Et siquis tamen quod fierimus non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus ad hanc cartam irrumpendum et nos in concilio noluerimus auctorgare uel aduindicare post partem uestram aut uos in uoce nostra quomodo pariemus uobis ipsam duplatam hereditatem uel quantum fuerint meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis II Kalendas Iunii, Era M.a C.a X.v.a I. Ego Pelagius et uxor mea Adosinda uobis domno Iohanne Gunsendiz et uxori uestre domne Exemena in hac cartam uendicionis manus nostras ponimus et roboramu † † s us(a).
Qui presentes fuerunt: Gundisindus ts., — Eusebius ts., — Iohannes ts., — Ansitu ts.
Pelagius notuit.

Aparato: 

(a) Em abreviatura.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.